Latin
160.1 to 160.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 160.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pedes priores quinis distinctos digitis habet canis: posteriores quaternis. ungues canibus recti, praeter eum, qui à crure plerisque dependet. Venter cani paruus, &qui non multo amplior sit quam intestinum, sed quasi intestino similis, intus leuis. Inferior intestini pars arctior est: ideoque uehementi nixu, nec sine cruciatu eam partem leuat excremento. Aetas canum, ut modo diximus, dentibus iudicatur: sed &senescentibus uox grauior redditur. Coeunt canes aliorum more retro mingentium: diutiusque in coitu ligati co haerent, etiam inuiti. Canes tam mares quàm foeminae anniculi magna qui dem ex parte coeunt, sed nonnunquam mense octauo, quod magis foemina euenit quàm mari: nonnullae canes &semestres coitum patiuntur. Indicium in foeminis in mammis apparet, cum aetatem coëundi iam habent: fit enim perinde ac in hominibus tumor in papillis mammillarum, &ueluti cartilago quaedam consistit: sed difficile id perceperis, nisi habeas usum rei: carent enim haec indicia magnitudine. hoc igitur foeminae euenire certum est: mari nihil eiusmodi accidit. Tempus quo toto foemina libidine tenetur, diebus quatuordecim magna ex parte describitur: uerum nonnullae etiam ad sextum decimum C pruriunt. Canes non per totam coeunt aetatem, sed usque ad quendam aetatis uigorem: ad annos enim duodecim magna ex parte &coeunt &implentur. ue rum iam aliquibus tum foeminis tum maribus uel annum octauum &decimum, atque etiam uigesimum natis, facultas non defuit prolifici coitus. Laconicae coeunt quandiu uiuunt &mares &foeminę. Hęc Aristoteles: Columella uero, Nares, inquit, in uillatico &pastorali canum genere iuueniliter usque in annos decem progenerant. Post id tempus ineundis foeminis non uidentur habiles: quonia seniorum pigra soboles existit. Foeminae concipiunt usque in annos nouem: nec sunt utiles post decimum. Canes etiam cum alienigenis coire apertum est. In Cyrenensi agro, (uel apud Gallos, uti Plinius refert) lu pi cum canibus coeunt. &Laconici canes ex uulpe &cane generantur. Impletur canis uno initu, quod in furticiis maxime constat initibus: implent enim qui semel inierint.