Latin
LXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 165-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec quidem uenaticorum canum genera à ueteribus celebrata meminimus. Sunt autem &in eodem genere canum, alij uenatici, alij pecuarij: ut in E genere molottico. Cum enim molotticum genus uenaticum nihilo à caete ris discrepat, quòd scilicet foeminae moribus sint mollioribus quàm mares, pecuarium tamen magnitudine &animositate contra beluas praestat: insignes uero &animo &industria, qui ex utroque, molotticis dico &laconicis, prodierint.