Latin
LXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 166
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt praeter haec nobilia canum genera, imbelles quidam paruique, &prope dixerim inutiles, qui in domibus nostris oberrant, &sub mensis aluntur: ex quibus paucos admodum ab authoribus celebratos me minimus: in quibus est qui catulus Meliteus à Melita insula dictus à Callimacho est: paruus hic est, quàm sit uiuerra maior. Hi stomachi dolorem sedant applicati saepius: transireque morbos, aegritudine eorum intelligitur, ple runque &morte. Praecordia uocamus uno nomine exta in homine: quorum in dolore cuiuscunque partis, si catulus lactens admoueatur, apprimaturque his partibus, transire in cum morbus dicitur: idque exenterato perfu soque uino deprehendi, uitiato uiscere illo quod doluerit hominis: &obrui tales religio est. Sunt occulti interaneorum morbi, de quibus item mirum proditur. Si catuli priusquam uideant applicentur triduo, stomacho maxime ac pectori, &ex ore egri suctum lactis accipiant, transire uim morbi: postremo exanimari, dissectisque palam fieri aegri causas: mori &humari debere eos obruta terra. Canis rabidi iecur si assum edatur, pro remedio iis qui ab ipso fuerint morsi à nonnullis proditum est. Audiui autem quosdam, inquit Galenus, cum illi soli remedio fidem habuissent, postea statim mortuos. Multo tamen utilissime (ut tradit Plinius) iecur eius qui in rabie mo G morderit, datur, si possit fieri, crudum mandendum: si minus, quoquo modo coctum: aut ius incoctis carnibus. quin &necentur catuli statim in aqua ad sexum eius qui momorderit, ut iecur crudum deuoretur ex iis. Haec Plinius. Vtuntur quoque ad arcendos aquae pauores (ut author est Dioscorides) canino dente eius, qui momorderit canis, folliculo includentes: quem brachio pro amuleto adnectunt. In canis rabidi morsu tuetur à pauore aquae capitis canini cinis illitus uulneri: idem in potione proficit: quidam ob id edendum dederunt: aliqui &uermem è cadauere canino adalligauere. Est limus saliuae sub lingua rabiosi canis, qui datus in potu fieri hydrophobos non pa titur. saliuntur &carnes eorum qui rabidi fuerunt, ad eadem remedia in cibo dandae. Sanguine canino contra toxica nihil praestantius putatur: &ad H scabiem ante omnia ualet sanguis caninus. Ossibus fractis caninum cerebrum linteolo illito superpositis lanis quae subinde suffundantur, fere XIIII diebus solidat. Lendes tolluntur adipe canino: aurium grauitatem sedat adeps cum absinthio &oleo uetere: caninique lactis instillatio sedat aurium dolorem. Stercus caninum anginis medetur, &dysenteriae: necnon ulceribus, praecipue malignis. 1 Canes &c. Alios etiam canum morbos ostendunt rei rusticae authores: sed quibus facilius remedia adhiberi possint: ut Col. lib. 7. Gratius de uenatione, Meliades. Petronij à petronibus dici putantur: quos ueteres rusticos appellarunt. 3 Olfactu ualent. Interpres Arabicus leuerarium hunc uocat. De lupis.