Latin
167.1 to 167.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 167.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXVIII. Lupus, λύκες. CAni pecuario magno simillima corporis figura lupus est. Collum illi uOnico osse perpetuo rigidum: cauda crassa, uillosa. Genitale ossis naturam sequitur. pedes habet priores quinis distinctos digitis, ut canis. Auersi coeunt lupi eodem modo quo canes, sed uno tempore tantum: &dies quibus coeunt toto anno non amplius duodecim. Fert etiam uterum lupa, &parit ut canis, tum tempore, tum foetus numero. Caecos etiam generat canis mo do: parit ineunte aestate. Animal est insidiosum &ferox: inertes tamen hos paruosque Africa &Aegyptus gignunt: asperos trucesque frigidior plaga. Visu pręditus est lupus acutissimo, ut qui nocte intempesta &tenebrosa, lu ce tamen perfruitur: noctu itaque uagatur &pecora deuorat. Quin &tau B ros quoque inuadit &asinos, atque etiam uulpes. Lupi hominem illi potius uorandum petunt, qui μονοποῖραι, id est uniparae aut solitarij sunt, quàm μονοπεῖραν. qui uenatores, καυυγίσια uocant. Lupos etiam aiunt terram quandam cun κανιγησις. 1 esuriunt edere. Quinetiam apud paludem Maeotidem, lupos esse piscatorum Lupi piscatores. familiares, eorumque societate piscari aiunt: &nisi partem suam eorum quos capiunt piscium à piscatoribus acceperint, retia cum in terra expansa resiccantur, lacerare. In Italia creditur luporum uisus esse noxius: uocemque homini quem priorem contemplentur, adimere ad praesens. Lupi iecur tritum hepaticis datur, iis qui febris sunt expertes cum uino nigro calido: febrientibus uero cum aqua calida. Ossea sunt lupis genitalia, uti diximus, &iis calculo humano praecipua remedia. Plura sunt luporum genera: priC mum πορευτῆρα uocant, quasi iaculatorem sagittariumue dixeris, toto corτοξευτος, 2 pore fuluo breuique. Caput habet longe majus quàm pro corporis ratione: uentrem ueluti canitie multa albicantem, cursu pernici, horrendo ululatu, aspectu truculento, capite fere nutante. Alterum genus circum appellant, Circus, κίρκες, &ἀφπαγο, id est raptorem, priore majus, corpore oblongo, colore &in late ἄρπαξ. ribus &cauda candido, uelocitate caeteros lupos omnes facile superat. mul to cum strepitu prima aurora &in ipso crepusculo ad praedam proficiscitur. In montibus degit: urgente uero acriore hyemis asperitate, urbes propius accedit, quo facilius è gregibus uictum paret.