Latin
Cap. LXXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 170-2
Unproofread scanNot analysed yet
B pe, sed hirsutior, latere utrinque fusca distincto uilla: &iubam habet ut equus, sed quae per totum dorsum porrecta est, &seta duriore longioreque. Varietas multiplex inest oculis, ut qui in mille colores transeat subinde, in quorum pupilla lapis inuenitur, hyenium dictum, praeditum illa potestate, ut cuius hominis fuerit linguae subditus, praedicat futura. Spina illi riget, &collum continua unitate, flectique nequit, nisi toto corpore circumacto. Copus illi non minus quàm lupi est, longum &gracile: &cauda quoque lon I ga gracilisque, sed hirsuta. Quod autem de ea fertur, genitale simul &ma ris &foeminae eandem habere, itaque inire &iniri alternis annis coniectitium est: sed uirile similiter atque in lupis &canibus habetur. Quod uero foemineum esse uidetur, tam in mari quàm foemina sub cauda positum, est C linea quędam similis genitali foeminino, sed sine ullo meatu: sub hoc meatus excrementorum est, atque sub eo genitale uerum in foemina contine tur. Quae quidem nota quanuis utrique sexui communis sit, tamen in maribus potius cernitur: quia mares quam foeminae magis capiuntur, quòd iis ingenita est callidior astutia. Iam inter undecim numero, unam tantum cepisse uenator retulit quidam. Nocte grassatur, ut quae noctu melius cernat. Molitur haec insidias homini, sequiturque stabula pastorum, &auditu assiduo addiscit uocamen, quod exprimere possit imitatione uocis humanae, ut in hominem astu accitum nocte saeuiat. Vomitus quoque humanos mentitur, falsisque singultibus solicitatos sic canes deuorat. Sepulchra quoque effodit humanae auida carnis, ac eruit. Pręcipue pantheris esse in metu hyeD nae dicuntur, ut ne conentur quidem resistere, &aliquid de corio earum ha bentem, non appeti. Mirumque dictu, si pelles utriusque contrariae suspendantur, decidere pilos pantherae. Cum fugiunt uenantem, declinant ad dex tram, ut praegressi hominis uestigia occupent. Quòd si successerit, alienari mente, ac uel ex equo hominem decidere: at si in laeuam detorserit, deficientis argumentum esse, celeremque capturam. Hyaenae plurimae gignuntur in Africa. Hyaena quemadmodum &uulpes in oleo elixa oleum efficit discussorium, articulari morbo utilissimum: usus omnino idem quem de uul pino docebimus. Hyaenae fel taurino efficacius est: suffusionem oculorum per initia digerit, aciemque eorum exacuit. Lippitudini fel illitum frontibus prodesse dicitur: aut ne lippiatur decoctum cum mellis Attici cyathis tribus &croci uncia illitum: sic &caligines discutit &suffusiones. Clarita-E tem excitari melius inueterato medicamento: asseruari autem in Cypria pyxide. Eodem sanari argema, scabritias, excrescentia in oculis: item cicatrices. glaucomata uero iocineris recentis inassati sanie cum dispumato melle inunctis.