Latin
Cap. LXXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 171
Unproofread scanNot analysed yet
Dentes eius dentium doloribus tactu prodesse: (si credimus) uel alligatos ordine humeros, humerorum &lacertorum doloribus. Pulmones in cibo sumptos coeliacis: uentriculis, cinerem cum oleo illitum: neruis, medullas è dorso cum oleo uetere ac felle. Febribus quartanis, iecur degustatum ante accessiones: lumborum doloribus, carnes è lumbis edendas, illinendasque cum oleo: uenerem stimulari, genitali ad sexus suos in melle sumpto, etiam si uiri mulierum coitus oderint. Hyaena quodcunque animal ter lustrauerit, mouere se non posse, sed in uestigio haerere traditur: F quapropter magicam scientiam inesse ei pronuntiauerunt, quam &magi ex omnibus animalibus in maxima admiratione posuerunt. In Aethiopiae parte coit cum leaena, unde nascitur monstrum, cui crocutae nomen est: uoces hominum pecorumque &ipsa pariter affectat. Nunquam conniuet aciem orbium, sed in obtutum sine nictatione contendit. In ore gingiua nul la. dens unus atque perpetuus: qui ut nunquam contrario cursu hebetetur, naturaliter capsularum modo clauditur. Crocutas etiam generat Aethiopia ex cane lupoque conceptos, omnia dentibus frangentes, protinusque deuorata conficientes uentre. Genitale, Nec minus stulte, inquit Aristoteles, magnoque errore trochum. He rodotus Heracleota scribit duplex genitale habere, maris ac foeminae: atque trochum G scipsum inire. De leonibus. Cap. LXXX. Eo rarum genus animalis est, nec multis nascitur locis. In Europa potius quàm in Asia inueniuntur leones: &in Europae ea parte quae inter Acheloum tantum &Nestum amnes est: &ij uiribus longe praestantiores sunt iis, quos Africa aut Syria gignant. Qui uero prope Istrum Europae amnem, quique in Armenia aut Parthia procreantur, non adeo uiribus pol His leuia fuluae lent. Leones ita depinxit Ouidius, Colla iubę uelant, digiti curuantur in ungues: Proque humeris armi fiunt. in pectora totum Pondus abit, summae cauda uerruntur arenae: Iram uultus habet. pro uerbis murmura reddunt. Pro thalamis celebrant syluas.