Latin
Cap. LXXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 171-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verum pro regionum, in quibus gignuntur uarietate, eorum quoque forma diuersa est. In Parthia nanque &Armenia nascuntur colore fuluo, cras so collo, capite magno, oculis splendore radiantibus, superciliis extantibus, &ferè ad nares usque propendentibus, collo simul &mento, plurimo pilo luxuriantibus. Qui in Erebis gignuntur, collo quoque &pectore non minus iubati sunt, &oculis item splendore fulgentibus: uerum ex iis pauci, uel in regione ampla reperiuntur, &supra modum pugnaces: in Africa autem pluA res, uerum non ita hirsuti pilosine: sed neque oculis adeo radiantibus, aspectu tamen terribili.