Latin
Cap. LXXXV
Edward Wotton, De differentiis animalium 182
Unproofread scanNot analysed yet
Mus syluestriMus agrestis Mures Nilotici. Musculi. Viuunt circiter annos sex. Duplex earum geuus: nam sunt &ex iis syluestres E quaedam, sicuti &aliae quae in domibus uersantur. Spinam aliudue quid faucibus adhaerens, felis extrinsecus fimo perfricatis, aut reddi, aut delabi tradunt. Viuerram Strabo γαλὴν ἀγρίαν uocat: at Theodorus apud Aristotelem, γαλὴν ἀγείαν, catum syluestrem uertit. 2 Theodorus etiam uiuerram interpretatur lib. 9 histor. animal. 3. M. Varro lib. 3 De re rustica admonet, oportere leporarij septa tectorio esse tecta, ne meles aut feles intrare possit: mustelae genus quoddam procul dubio intelligens: sicuti &aliud genus, martes aut mars uocatur: de quo Martialis: Venator capta marte superbus adest,