Latin
Cap. LXXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 183
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXXVII. De mure, &murium generibus. CVnt &in murium genere quidam domus incolae, qui nec ferae iure dici O possunt, nec placidi, sed mediae inter utrunque naturae: plane tamen indociles sunt. Dentes habent mures continuos, &bibunt lambendo, ut canes: in Africa tamen mures cum biberint moriuntur. cor habent mures pro corporis ratione magnum: &nonnullis fel inesse, aliis uero deesse notatum est. In murium iecusculis fibrae ad numerum lunae dierum in mense congruere dicuntur, totidemque inueniri, quotum lumen eius sit: pręterea bruma increscere. Salacissimum animal mus est: &foeminam murem maiore ueneris rabie flagrare dicunt. Murium generatio mirabilis pręter cętera animalia maiorem in modum est: iam enim foemina praegnante in uase miliario occupata, paulo post reserato uase, musculi numero uiginti ¢um reperti sunt. Mirum etiam percipimus ortum redundantis agrestis murium 1 generis: (sorices uocant &ἀρουραίους μῦς:) locis enim compluribus agri frumentarij, tam inaudito modo oriri solent, ut parum ex uniuerso frumenti relinquatur: tam cito absumitur, ut nonnulli mediocres agricolae cum pridie metendum statuerint, postridie mane cum messoribus accedentes ad segetem, absumptam inueniant totam. Terrae Persicae parte quadam, mure foemina rescissa, foetus foeminini praegnantes comperiri traduntur. Sunt qui uehementer confirment, mures si salem lambant, impleri sine coitu. Prouentus eorum siccitatibus tradunt: uerum illud adhuc latet, quonam modo illa multitudo repente occidat: nam nec exanimes reperiuntur, neque extat, qui murem hyeme in agro effoderit: paucis tamen diebus omnino abolentur. Non aliud quicquam omnium superare copiam &celeritatem prouentus ualet nisi imbres: iis enim quàm primum intereunt. Deturgente ab inundatione Nilo, musculi reperiuntur inchoato opere genitalis aquae terraeque, iam parte corporis uiuentes, nouissima effigie etiamnum terrena, ut cecinit Ouidius, Altera pars uiuit, rudis est pars altera tellus. Muribus iam obituris uermiculum in capite gigni tradunt. Ex panibus mul tis &uariis simul positis optimum quenque seligentes aiunt circunrodere mures: quare optimi panis indicium in iis existimatur esse. Mures in insula Paro ferrum exedere &conficere dicuntur: Amyntas in Teredone Babylonica scribit eodem cibo uti. Pericula nobis imminentia praemonent musculi: ruinis imminentibus praemigrant. Mures à segetibus abigunt cinere A mustelae uel felis diluto &semine sparso, uel decoctarum aqua. Sorices fu- Sorices, gari aiunt si unus castratus emittatur. soricibus pilosae sunt aures: soricum fi bras respondere numero lunae exquisiuere diligentiores: sorices &ipsos condi author est Nigidius: sorices &ardeolae inuicem foetibus insidiantur. Pulmonum uitiis medentur mures, &maxime Africani detracta cute, in oleo &sale decocti, atque in cibo sumpti. eadem res &purulentis uel cruentis excreationibus medetur. Muribus elixis in cibo datis urina infantium co hibetur.