Latin
Cap. XCII
Edward Wotton, De differentiis animalium 193
Unproofread scanNot analysed yet
Et qui quadrimis minores sunt, prohibentur admissura: sicuti &qui maiores quam duodecim annorum: illi quoniam quasi puerili aetate seminandis armentis parum ha bentur idonei, hi quia senio sunt effoeti. Et tauris singulis foeminę denę codem anno traduntur: uel (ut aliis placet) unus mas quindecim uaccis sufficiet. Apud Magonem duo tauri in septuaginta matribus sunt. Maxime ido neum tempus ad concipiendum, à delphini exortu (ad quartum scilicet idus Iunij usque ad dies triginta, ut sentit Plinius: uel XL, aut paulo plus ut Varro. Quae enim ita conceperint, temperatissimo anni tempore, &adul tis iam pabulis pariunt. uerum Aristoteles initium coitus plurimis quidem mense Aprili &Maio prodidit: sed nonnullae uaccae etiam ad autumnum usque tempus coeundi deducunt. Et gentibus quidem quę lacte uiuunt, ita dispensatur, ut omni tempore anni supersit id alimentum. Bos uno initu im plet, agitque uehementer, ita ut foemina uix tolerans succumbat. Et quidem uaccae tauros in coitu non patiuntur nisi raro, propter rigorem genitalis: eaque causa gradiuntur in coitu, clunibusque subductis semen recipiunt genitale. Si forte conceptio pererrauerit, uicesimo post die marem foemi na repetit. Seniores tauri nec saepius quidem foeminam eandem eodem su perueniunt die, nisi fortasse ex interuallo: &non saepius quàm bis die ineunt: at uero iuniores &eandem saepius cogunt, &plures petunt ac superueniunt uigore suae aetatis. Salax minime inter mares taurus est: at ex foeminis inten duntur libidine, post equas, potissimum uaccae: tempore enim coitus libi dine quandoque adeo incenduntur, ut bubulci eas tenere aut capere neque ant: ad haec uaccae tauros superueniunt, &sequuntur sedulo, &assistunt Ferunt uterum uaccae menses nouem: decimo pariunt. sunt qui decem totos menses, exceptis paucis diebus, uterum gestare affirment. Quod autem in lucem praecurrit haec tempora, id abortiuum est, uitaleque minime, etiam D si paulo maturauerit partum: praemolli nanque imperfectaque ungula prodit. Boues grauidas negant, praeterquam in dextro uuluae sinu ferre, etiam cum geminos ferant. Pariunt singulos, geminos raro. Lac à partu utile est: ante partum lac non habet bos. Ex primo semper à partu colostra fiunt: ni colostraadmisceatur aqua, in pumicis modum coeunt duritia: uel perinde ut lapis durescit, ut Aristoteli placet. Quandiu uiuunt, &coire solent &parere. ViVita foeminis uunt magna ex parte foeminae annos quindecim, atque etiam mares excisi (Plinio autho Nonnullis aetas uel ad uiginti annos, atque etiam plures, si corpore bene habite re) xv annis sint: nam &excisi plus temporis quàm caeteri uiuunt, usu exercitij &copia longißima, ma pabuli. Vigent quinquennes maxime. domitura boum in trimatu, antè prę ribus XX. matura. Boues &pascunt per societates atque consuetudines: &si unus aberrauerit, reliqui sequuntur: quapropter boarij, nisi praeuenerint, totum ar-E mentum requirant necesse est. Boues &fruge &herba uescuntur: pascuntur etiam commodissime in nemoribus, ubi uirgulta &frons multa.