Latin
Cap. XCII
Edward Wotton, De differentiis animalium 194
Unproofread scanNot analysed yet
Pinguescunt iis quae flatum cient, ut eruo &faba fresis, atque etiam fabarum herba. Lauatione quoque calidae aquae traduntur pinguescere. Boues animalium soli, &retro ambulantes pascuntur: &sunt in Africa qui ita perpe tuo pasci ferantur, neque aliter quàm recedendo in auersum pasci solere. Bibunt boues sorbendo, &claram bibere gestiunt: adeo ut nisi aqua sit clara, frigida &lympida, libenter bibere nolint. Augentur iuuencę amplius, cum plus temporis expertes ueneris degunt: quapropter terrae Epiri incolae boues quas Pyrrhicas uocant, annis nouem intactas uenere seruant. Laborant armenta uehementius pruina solicitata quàm niue. Boues gregales morbis F duobus tentantur, podagra &struma (κραύρον Gręci dicunt:) facit podragra, ut pedibus intumescant, &quanuis non intereant, tamen ungulas amittant. Euenit in κραύρῳ, ut calidius frequentiusque spiretur. Quod denique in homine febris, idem in boue est τὸν κραυρᾶν febrem uocat Columella:) indicium mor bi, ut aures flacceant, &ut comedere nequeant: sed breui moriuntur. Boues caelum olfactantes, seque lambentes contra pilum, hyemem praesagiunt. Qui gregem armentorum emere uult, haec quasi communia &certa in emendis bobus praecepta sequi debet. Parandi sunt boues nouelli, quadrati, grandibus membris, cornibus proceris, ac nigrantibus &robustis, ac sine curuaturae prauitate lunatis, frote lata &crispa, magnis &hirtis auribus, oculis &labiis nigris, naribus resimis patulisque, ceruice torosa &compacta, pa G learibus amplis &pene ad genua promissis, pectore magno, armis uastis, uentre non paruo, sed capaci &tanquam implente utero, lateribus porre 5 ctis, lumbis latis, dorso recto planoque, uel etiam subsidente, clunibus rotundis, cruribus compactis ac rectis, sed breuioribus potius quàm longis, genibus eminulis, distantibus inter se, ungulis magnis, caudis longissimis &setosis pilosisque, pilo totius corporis denso ac breui: colore rubeo uel fusco, tactu corporis mollissimo, non aspero ac duro. At uero colore, ut Varroni placet, potissimum nigro, deinde rubeo, tertio heluo, quarto albo: molissimus enim hic &durissimus primus: de mediis duobus, prior quàm posterior melior, utrique pluris, quàm nigri &albi. Hęc maris forma spectanda est: neque enim alio distat bonus taurus à castrato, nisi quòd tauris in aspe ctu generositas: torua fronte, auribus setosis, torosiore ceruice: uentre paulo substrictiore, cornibus breuioribus &in procinctu dimicationem poscentibus: sed tota comminatio prioribus in pedibus stat: ira gliscente alternos replicans, spargensque in altum arenam, &solus animalium eo stimulo ardescens. Vaccae probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris &patentibus, cornibus uenustis, &leuibus, &nigricantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus &caudis amplissimis, ungulis modicis &cruribus. Caetera quoque eadem ferè in foeminis, quae &in maribus desiderantur. Boues hyeme ac uere primo medioque graciles sunt: prauumque succum in cibo praebent: procedente uero anni A tempore, obesiores euadunt succique melioris, cum scilicet aucta fuerit herba. Bubula caro plurimum nutrit, sed sanguinem generat, uel quàm suilla crassiorem: nam bos temperamento longe sicciore est quàm sus.