Latin
196.1 to 196.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 196.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In boum genere sunt apud Arachotas boues syluestes, qui differunt ab urbanis, quam tum inter sues urbanos &syluestres interest. Sunt colore atro, corpore robusto, rictu leuiter adunco, cornua gerunt resupinatiora. Atrocissimos ha 9 bet Aethiopia tauros syluestres, maiores agrestibus, uelocitate ante omnes, 10 colore fuluos, oculis caeruleis, pilo in contrarium uerso, rictu ad aures dehiscente iuxta cornua mobilia: tergoris duritiam silicis, omne respuens uulnus. feras omnes uenantur: ipsi non aliter quàm foueis capti feritate semper intereunt. Bonasus gignitur in terra Paeonia monte Mesapo, qui Paeoniae &Medię terrę colliniitium est, &Monapos à Paeonibus appellatur: ma F gnitudine tauri, sed corpore quàm bos latiore: nequaquam enim oblongior, sed in latera auctior est. Tergus distentum eius locum septem accubantium occupat: caetera forma bouis similis est, nisi quòd ceruix iubata armorum tenus ut equi est: sed pilo molliore quàm sit equinus &compositiore. Color pili totius corporis flauus, iuba prolixa, &ad oculos usque demissa &frequens: colore inter cinereum &rufum, non qualis equorum, sed uillo supra squalidiore, subter lanario. Nigri aut admodum rufi nulli sunt, uocem similem boui emittunt. Cornua adunca in se flexa, orbemque inter se colli gentia, &pugnae inutilia: magnitudine dodrantali aut paulo maiora: am 12 plitudine non multo arctiore quàm ut singula sex sextarios capiant: nigri tie pulchra &splendescente. Anciae (πρ κέμιον uocant Graeci) ad oculos us. G que demissae. Caret superiore dentium ordine, ut bos &reliqua cornigera omnia. crura hirsuta atque bisulca habet. Caudam minorem quàm pro corporis sui magnitudine similem bubulae, interiora omnia bubus similia con tinet. Carnem habet gustu suauem: quamobrem in usu uenandi est. Cum percussus est, fugit, &defatigatus consistit: repugnat calcitrans, &proluuiem alui, uel ad quatuor passus proiiciens: quo praesidio facile utitur, &plerun13 que ita adurit, ut pili insectantium canum tanquam ab igne absumantur: sed tunc ea uis est in fimo cum belua excitatur &metuit: nam si quiescit, nihil urere potest.