Latin
196.5 to 196.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 196.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Tempore pariendi uniuersi simul in montibus enituntur: sed prius quàm foetum edant, excremento alui circiter eum locum, in quo pariant, se quasi uallo circundant &muniunt: largam enim quandam eius H excrementi copiam haec belua gerit. Paucissima Scythia gignit: pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum ferarum genera: iubatos bisontes, excellentique ui &uelocitate uros: quibus imperitum uulgus bubalo-14 rum nomen imponit. Sunt uero uri magnitudine paulo infra elephantos: specie, &colore, &figura tauri. Neque homini, neque foeminae quam conspexere parcunt. hos studiose foueis captos interficiunt. Hoc se labore durant adolescentes: atque hoc genere uenationis exercent: &qui plurimos ex iis interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, ma gnam ferunt laudem. Sed assuescere ad homines &mansueti fieri, ne paruuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum &figura &species mulA tum nostrorum boum cornibus differt. Haec Caesar. Cornua iis taurina, inquit Solinus, in tantum modum protenduntur, ut dempta, ob insignenpacitatem, inter regias mensas potuum gerula fiant: urnasque binas capi Aliàs, urnamque bina capitis tis unius cornua impleant.