Latin
198.1 to 198.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 198.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quium pars maxima fel habent: &quidem terris quibus dam adeo large, ut exuperantia prodigij loco habeatur, ut in Naxo: sed aliis quibusdam locis omnino caret, ut apud Chalcidem Euboicam partem quadam agri. In renibus sebo opimandis maxime omnium luxuriant: quippe quae renibus pingui undique obductis intereant, quod ubertate pabuli fit: quo fit ut quanquam pingues admodum sint, tamen aliquid desit oportet, si non utrique reni, at dextro saltem, Aries ad utrunque aequinoctium cubandi rationem mutat: quippe qui sex hybernis mensibus in laeuum latus iacens quietem capit: contraque ab aequinoctio uerno in dextrum incubans dormit. Ques an F niculae coeunt atque utero ferunt: mares quoque eodem illo tempore ineunt, sed proles differt, quatenus praestantior ea est, quam senescentes mares &foeminae procrearint. Neque pati oportet, ut praecipit Varro, minores quàm bimas saliri: quòd neque natum ex his idoneum est, necnon ipsae fiunt etiam deteriores quam trimę admissae. Arietes primum uetustiores foemi nas incunt: agnas enim fastidiunt. Coitus omnibus ab arcturi occasu, id est à tertio idus Maias, ad aquilae occasum, id est XIII. Cal. Augusti: quòd quę postea concipiunt, fiunt uegrandes atque imbecillae, ut ait Varro. Ques terno aut quaterno coitu implentur: &si à coitu imber accessit, abortum infert. Pariunt maxima ex parte singulos, sed aliquando &binos &ternos &quaternos. pariunt geminos tum pabuli beneficio, tum si pater aut mater uim eam geminandi per naturam obtineat. Mares autem aut foeminae generam tur ui tum aquarum, tum etiam propter admissionis tempus: nam &aquae faciunt ut foeminae maresue concipiantur. Ad haec aquilonis flatum mares pe tius concipiuntur, austri foeminae. Vis tanta est aquilonis, ut uel eas quae non nisi foeminas pariant, immutet ad prolis masculae procreationem. Spectare ad aquilonem oportet cum coeant foeminae. Dextro teste maribus pręligato, foeminas generari aiunt, lęuo, mares. Ferunt uterum quinque mensi bus (diebus CL inquit Plinius: &cordos aut chordos uocabat antiqui post 2 id tempus natos agnos. Itaque fit ut partus exitu autumnali fiat: contingit tamen ut locis nonnullis, quibus caeli clementia &pabuli copia est, bis pariant. Pariunt iuniores pauciores, quàm uetustiores.