Latin
198.5 to 198.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 198.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ques parere usque ad H annum octauum possunt: &si bene curentur, uel in undecimum facultas pariendi protrahitur. Et quidem fieri potest, ut etiam per totam fere uitam coeant tam mares quàm foeminae. Multi hybernos agnos praeferunt uernis: quoniam magis intersit ante solstitium quàm ante brumam, firmos esse: solumque hoc animal utiliter bruma nasci: castrari agnos, nisi quinquemestres, praematurum existimant. Vita ouibus ad denos annos: sed magna ex parte ad pauciores: duces pecoris tamen, uel ad quindenos protrahunt uitam. Singulis ouilibus singuli mares duces constituuntur. Ques Aethiopiae uel ad duodecim &tredecim annos uitam agunt: quae mane iniri solent, marem si sero diei admiseris, non patiuntur. Candidi nigriue efficiuntur foetus, A si sub lingua arietis uenae nigrae aut candidae habentur: cuius enim coloris sunt uenae, eiusdem &uellus est: uarium etiam, si plures uenarum colores sunt: &rufum, si uenae rubrae fuerint: si palatum quoque nigrum fuerit, aut maculosum uel lingua ipsa, pulla, uel etiam uaria nascitur proles. Quandiu admissura sit, eadem aqua uti oportet: quòd commutatio &lanam facit uariam, &uterum corrumpit.