Latin
Cap. XCIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 199
Unproofread scanNot analysed yet
Ques herba uescuntur: &pascere sedulae atque stabiles solent. Pinguescunt potissimum ex potu: quamobrem ęstate salem dare die quinto soliti sunt, singulis centenis singulos modios, ut sitibunda plus aquae hauriant: sic enim pecus incolume atque pinguius redditur. Opimat pecus olea, oleaster, aphaca, palea, herba: quę omnia efficaciora sunt ex salsugine respersa. Ques si grauidae glandem copiosius ederint, abortum B faciunt. Homines usu periti totidem fere morbis ouem infestari, quot homi nem referunt: &frequentius quàm ullum aliud animal infestatur scabic Mollissimum pecus est: &quanuis ex omnibus animalibus sit uestitissimum frigoris tamen impatientissimum est, nec minus aestiui uaporis. Genus ouile ames est, moribusque (ut dici solet) inter omnia animalia stultissimis. Repit in deserta sine causa: &hyeme obstante ipsum saepe egreditur stabulo: occupatum à niue, nisi pastor compulerit, abire non uult: sed perit desistens, nisi mares à pastore ducantur: ita enim reliquus grex consequitur, adeo ut etiam quâ timuere ingredi, unum cornu raptum sequantur. Pecora exultantia &indecora lasciuia ludentia pluuiam praesagiunt. Pro loci natura diffe runt oues, non magnitudine solum, sed &aliis discriminibus. Pinguis &can pestris situs, proceras oues tolerat: gracilis &collinus, quadratas: syluestris &montosus, exiguas: pratis planisque noualibus tectum pecus commodissime pascitur: idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum refert. Magnae oues circa Meotim paludem gignuntur: generis eximij Milesias, Calabras, Apulasque nostri existimabant, inquit Columella, earumque optimas Tarentinas: nunc Gallicae pretiosiores habentur: earumque praeci pue Altinates: item quę circa Parmam &Mutinam macris stabulantur canpis. Color albus quanuis sit optimus, sunt tamen suapte natura pretio conmendabiles pullus atque fuscus: quos prębent in Italia, Pollentia: in Betica, Corduba: nec minus Asia rutilos quos uocant ἐρυθρούς. Sed &alias uarietates in hoc pecoris genere docuit usus exprimere: ut cum uarij coloris syluestres D ac feros arietes mansuefactos tectis ouibus quispiam admisisset, eae primum hirtę, sed paterni coloris agnos ediderunt: qui &ipsi deinde Tarentinis ouibus impositi, tenuioris uelleris arietes progenerauerunt. Ex his rursus quicquid conceptum est, maternam mollitiem, paternum &auitum retulit co lorem: itaque oues quas pascimus, ortae sunt ab ouibus feris. Ouium alia sunt uillaticae, aliae in saltibus pascuntur: itaque ouium summa genera duo 3 tectum &colonicum: uel uti Columella nominat molle, &hirsutum: illud mollius, hoc in pascuo elegantius. Mollissimum genus ouium quod Gręcum pecus, &plerique Tarentinum uocant, nisi cum domini praesentia est, uix expedit haberi: siquidem &curam &cibum maiorem desiderat: nec ullan domini aut magistrorum inertiam sustinet, multoque minus auaritiam: nec aestus nec frigoris patiens. Raro foris, plerunque domi alitur: &est auidissi E mum cibi: cui si detrahitur fraude uillici, clades sequitur gregem.