Latin
2
Edward Wotton, De differentiis animalium 2
Unproofread scanNot analysed yet
Simulque etiam expetebat animus hoc modo literarum studiosis hominibus cognitum &perspectum esse, primùm quis fuerit huius laboris initio conatus meus: deinde, quae causae me huius ingenij tenuitatis non inscium ad hoc opus suscipiendum impulerint: denique quidnam id sit, quod in hac re praestare, &perficere uoluerim. Id uniuersum quicquid sit, si minus, quàm pro dignitate tantae rei effectum esse uidebitur: spero bonos uiros, non uoluntatem mihi, sed uires defuisse cognituros. Quo nomine maiorem in illis iudiciorum aequita tem mihi promitto, si quid forte in istis uel erratum, uel non satis accurate tractatum inuenerint, rei in qua operam studiumque posuimus dif ficultate perspecta, &uoluntate communia studia iuuandi considerata Equidem cum ante multos annos, quoscunque nancisci licuit authores, qua tum legendi &studendi mira auiditate tenebar, antiquissimos optimosque euoluissem, quicunque eam doctrinae partem scriptis illustrassent, quae ad rem medicam pertinerent, praeclarè quidem omnia à plerisque descripta &exculta animaduerti, eius tamen generis esse uide bantur, quae lectorem requirerent attentum, literarum meditationi uehementer deditum, in omni scriptorum uarietate uersatum, praestanti quadam memoriae ui, naturaeque bonitate singulari praeditum: si cuncta illa parata ac praesentia habere uellet, quae usui forent, praesertim quum illa non uno loco, aut intra unius scriptoris operum septa, sed passim &uelut in medio posita, maxime uero in latissimis illis philosophorum &historicorum campis inuenirentur. Haec res usqueadeo animum meum commouit, ut commentarios quosdam subseciuis operis mihi conficiendos proponerem, quorum ueluti indicio ad authores ipsos, si usus postu laret, in re dubia consilij capiendi gratia facile deduci possem. Qua in re quum diu multumque laborassem, &nonnihil assecutus mihi uiderer, posteaquam doctissimorum uirorum commentaria loannis primùm Ruellij, deinde Georgij Agricolae amici quondam &familiaris mei scri pta &in lucem edita uidissem: maxima tandem me laboris parte leuatum sanè intelligebam.