Latin
3
Edward Wotton, De differentiis animalium 3
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hic de iis omnibus, quae intra terrae uiscera nasci, animaque carere natura uoluit, cuiusmodi sunt metallici ter rarum lapides, atque id genus alia. Ille de iis quae super terram aluntur, quales sunt stirpes omnes, deque earum rerum natura uniuersa, (quae omnem ferè medicam materiam in se complectuntur) ueterum in hoc genere scriptis adiuti, tanta eruditione, iudicio, copia, &orationis luce scripserunt, ut frustra in iis postea operam studiumque ponendum existimauerim. Illam itaque Venerem tam feliciter exorsam, &egregiè perfectam probandam &suspiciendam, non aliqua noua audacia attingendam esse censui. Vnum tamen hoc restare uidebatur, quòd nimirum intellexerim, quae de natura eorum, quae in aëre, aut sub aquis uitam agant, hoc est de animalium generibus uariè &fusè à ueteribus scripta fuere, qui collegerit adhuc extitisse neminem. Quamobrem in huius operis meditationem, si quando per negotia licebat, &quidpiam subseciui temporis incidebat, omni cura &conatu incumbendum esse duxi. Res uerò tandem eò perducta est, ut cùm ipse mihi satisfecissem, &hanc stu diorum meorum partem eum quem animo finem constitueram assecutam uidissem: uehementer à me contenderint ex amicis doctissimi quidam uiri, quibus labores meos communicaueram, ut quod mihi in hac re studiorum ueluti compendium parassem, id studiosis omnibus publicarem. Hic haesisse me fateor, mihique ipse iam omni consilio destitutus uidebar. Nam neque amicorum flagitationi, ne ingratus: neque publico commodo, ne ingratissimus existimarer, deesse potui. Cum uero mecum cogitarem, quàm ab eo alienum esset uitae meae institutum, &omnis studiorum ratio, ut editis aliquando libris iudicium orbis subire uellem, quàm nihil remporis scriptioni, nihil humanioribus literis, qui bus styli uirtus dignitasque aliqua parari posset, dedissem: contrà quàm omne tempus in eorum scriptis, qui philosophiam, aut medicinam inge niorum monumentis graecis aut latinis iuuerunt consumpsissem, nec alium laboris mei finem mihi proposuissem, quàm ut ea solùm intelligerem: inclinatam ferè uoluntatem reuocaui, nec illi animi mei inductioni locum dare uolui, senex in eam arenam ut descenderem. Verum enimuero magnae istae causae non erant, erant tamen, sed ad amicorum studia non erant magnae satis. Itaque quid istuc inquam? Si isthunc animum induxistis uestrum esse utile: nolo reip. ullum commodum in me claudier. Ergo ne amicorum uoluntates contemnere tam ardentes, neue publicum commodum morari uideremur, publicanda haec nostra recepimus, non tamen quoquo modo, sed quae inter nos conuenerunt, ea si seruarentur.