Latin
Cap. XCV
Edward Wotton, De differentiis animalium 215-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tcamelus est, idemque bisulcum: cornu tamen uacat. Bactri camelos fortissimos mittunt, licet Arabia plurimos gignat. inde duo camelorum gene ra, Bactrianum atque Arabicum. Differunt, quòd illi bina habent tubera in dorso, hi singula: camelus enim proprium inter cęteras quadrupedes habet A in dorso, quod tuber appellant. Sunt &omnibus camelis singula parte ima: in pectore scilicet, quale in dorso tubera, quibus incumbat reliquum corpus, &firmetur quoties in genua inclinantur. Dentium superiore ordine ut bo ues carent in utroque genere. Caudam habent asino similem.