Latin
216.1 to 216.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 216.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Genitale ma ribus neruo ita constat, ut uel ex eo confici possit, quo arcus fidissime intenda tur: iidemque in auersum mingunt: genitale enim inter crura posteriora caudam uersus spectat. Foeminae in uentre mammas binas cum papillis quaternis habent, ut boues. Clunes habet camelus proportione magnitudinis paruos. Camelo tali similes bubulis, sed minores paulo: est enim bisulcum uti modo diximus: sed bisulcum sic est, ut pes parte posteriore scissus paululum sit ad flexum digiti secundum: parte autem priore summa, quadri B. partito findatur discrimine paruo, quantum scilicet ad primum digiti inflexum. Et inter fissuras quiddam perinde ut in anserum pedibus continetur: eoque fit ut alij minime bisulcum animal esse uoluerint. Pes uestigio est carnosus ursae modo: qua de causa in longiore itinere sine calciatu fatiscunt. Pedatim incedit camelus, hoc est, ut sinister pes non transeat dextrum, sed subsequatur. Ventres habet camelus plures: &ruminat quemadmodum cor nigera. Fel non uase aliquo discretum, sed uenulis quibusdam conclusum habet. Coeunt cameli sedente foemina, nec auersi, ut sentit Aristoteles: (quanquam auersis, inquit Plinius, camelis coitus) sed complectente mare, ut caeterae quadrupedes agunt, &coitum toto die exercent. Petunt recessuum solitudines cum libet coire: nec aliquis eò potest tuto accedere, praeterquam pastor armenti: saeuit enim mas tempore coitus, siue homo accedat, siue ca melus: nam odium aduersus equos gerunt naturale. Tempus coeundi in terra Arabia mense Septembri. fert uentrem menses duodecim, uel ut aliis ui detur, menses decem. parit singulos: uniparum nanque est. Incipit &mas &foemina coire in trimatu: foemina post partum uno interposito anno coit. Cameli, matres nunquam superueniunt suas: sed etiam si quis cogat, ipsi non patiuntur. Camelus lac suum usque eò seruat, quò iam conceperit: atque ec tempore, tum lac, tum caro cameli suauissima omnium est. Prolem à parente separant anniculam. Viuunt cameli magna quidem ex parte annos tri ginta: sed nonnulli quinquagenis annis: quidam ¢enis. utcunque &rabiem quandoque sentiunt. Castrandi genus etiam foeminas quae belle praeparentur, inuentum est: castratae nanque auctiores &fortiores fiunt, coitu negato.