Latin
Cap. XCV
Edward Wotton, De differentiis animalium 217
Unproofread scanNot analysed yet
Camelino capite est quam nabim Aethiopes uocant, nos camelopardalim dicimus. Collo equis similis, pedibus &cruribus boui, colore rutilo, candidis maculis in hinnulorum morem supersparsa. Posteriora corporis anterioribus humiliora: adeo ut iis partibus humi sedere uideatur, quae bouis altitudinem non superant: cum partes priores camelorum crura proceritate aequent, simul &quae circa armos sunt atque pectus ipsum proceriora uideantur, quàm pro reliqua corporis ratione: ut F uero Heliodorus prodidit, caput cameli simile, majus duplo aut paulo amplius quàm Lybici struthij: collum, ut oloris longum. Animal aspectu magis quam feritate conspicuum: nullam enim prae se fert saeuitiam, tractatuque tam facile, ut funiculo eius capiti alligato, ubiuis ducatur à praefecto: ut non inter feras, sed inter pecora potius numerari debeat: quare etiam ouis ferae nomen inuenit, Aethiopia hanc gignit. Nullam habet cum parda 2 le similitudinem. Currunt cameli, inquit Aristoteles, celerius quàm equi Nissani. Veloces istos camelos dromadas uocauit Liuius Decade quarta: &dromedarios Esaiae, ut arbitror, interpres Latinus. 2 Quis fera, aliàs ouifera.