Latin
216.5 to 216.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 216.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Habentur in duplex ministerium: sunt alij oneri ferendo ac 1 commodati: alij leues ad pernicitatem: uelocitas enim illis inter equos, sed sua cuique mensura sicuti uires: nec ultra assuetum procedit spatium, nec plus instituto onere recipit. Sitim quatriduo tolerant: uerum cum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum satiet desideria praeterita, &in futurum diu prosit. lutulentas aquas captant, puras refugiunt: denique nisi coenosior liquor fuerit, ipsi assidua conculcatione limum excitant, ut turbetur. Cameli tum caro, ut modo diximus, tum lac ab hominis dulcissimum est: suauissimum autem hoc existimatur, ad unam mensuram duabus aut tribus aquae additis. Cameli cerebrum arefactum potumque ex aceto comitialibus morbis aiunt mederi: item fel cum melle potum: hoc &anginae. E cauda arefacta solui aluum. simi cinere crispari capillum cum oleo. Et dysentericis prodest illitus cinis, potusque quantum tribus digitis capitur, etiam comitialibus morbis. Vrinam fullonibus utilissimam esse tradunt: itemque ulceribus manantibus. Barbaros eam seruare quinquennio, &heminis potam ciere aluum.