Latin
Cap. XCIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 223
Unproofread scanNot analysed yet
do. Ad tussim ueterem recens decoquitur quadrantis pondere in uini cyathis E tribus, addito melle: uetus etiam phthisin in pillulis sumpta sanat, quę sine sa le inueterata est: omnino enim non nisi ad ea quae purganda sint, aut quae non sint exulcerata, salsa recipitur. Quidam quadrantes axungiae &mulsi in uini cyathis tribus decoquunt contra tussim, quinto die picem liquidam in ouo sumi iubent, circunligatis lateribus &pectoribus, &scapulis eorum qui phthisin sentiunt: tantaque est uis, ut genibus etiam adalligata, redeat in os sapor, eamque expuere uideantur. E sue quae non peperit, aptissime utuntur ad cutem mulieres: contra scabiem uero quiuis, admixto iumentorum seuo, pro parte tertia &pice, pariterque subferuefactis. Medicorum aliqui admixto anseris adipe taurorumque seuo &oesypo, ad podagras uti iubent: si uero permanet dolor, cum cera, myrto, resina, pice. Vsus igitur axungiae ad F mollienda, excalfacienda, discutienda, purgandaque. Inueteratur aute duobus modis: aut cum sale aut syncera: tanto utilior, quanto sit uetustior: con uenitque salsam magis emollire, excalfacere, discutere: utilioremque esse uino lotam. Elota uino pleuriticis prodest: cinere aut calce excepta, inflammationibus, fistulis, ac tumoribus succurrit. Talum suillum ustum atque epotum, quidam colli inflammationes atque tormina diuturna sanare pro dunt. Atque haec de bisulcorum genere satis praecepimus. 1 Sus, ὑς: olim ετης. Porcus, ut Varro tradit, Graecum nomen est antiquum, sed obscuratum, quòd nunc eum uocant χοῖρον. Cum porci depulsi sunt à mamma, à quibusdam delici appellantur: neque iam lactentes dicuntur: qui à partu decimo die, uel (ut alij) die quinto habentur puri, ab eo appellantur sacres: quòd tum ad sacrificia idonei G dicuntur primum. A misso nomine lactentis dicuntur nefrendes, ab eo quòd nondum fabam frendere possint, id est frangere. Sus foemina, scrofa: mas, uerres dicitur, &nonnunquam aper, graece κάπρς: quanquam aper fere pro syluestri accipitur, qui Graecis σύαχρος appellatur. 2. Quomodo saginantur sues, docet Aristot. lib. 8 hist. anim. 3 Aristoteles. Pernis posterioribus, recisa cute inter foemina, quà maribus testes maxime continentur. &c. ubi Plinius, pernis prioribus habet: quem &Theodorus secutus est. De suum morbis, &eorum curatione Aristoteles lib. 8. hist. &Columel. lib. 7. Sumen interpretantur suillas cum lacte suo densato mammas, ut Martial. lib. 13. Esse putes nondum sumen: sic ubere largo. Effluit, &uiuo lacte papilla tumet. De quadrupedibus solipedibus.