Latin
Cap. C
Edward Wotton, De differentiis animalium 223-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. C. Eliquum iam est solipedum genus: earum scilicet quadrupedum, quae Nungulas in pedibus gerunt solidas. Porro solidas habent ungulas fere, quae non sunt cornigera, igitur pro iis, telum ungula est illis: nec talos habent eadem. Solipedum crura statim iusta nascuntur mensura: postea expor rigentia se uerius quàm crescentia: itaque in infantia scabunt aures posterioribus, quod addita aetate non queunt: quia longitudo superficiem corpo rum solum ampliat. Hac de causa inter initia pasci, nisi submissis genibus non possunt, nec usque dum ceruix ad iusta incrementa perueniat. Cap. CI. De equo. N hoc genere primas partes iure uendicabit equus: homini enim fidelisA simi ante omnia, quę uel in consortium operum nobis paramus, sunt equi: A &omnium quoque generosissimi. Iudicium quoque ac uoluptatem, affe ctusque alios nonnullos humanis similes iis inesse, praestantissimo saltem eorum generi, in exemplis habetur. Cùm caeteris fere animalibus in suo sin gulis genere oculorum color sit idem, equus, secundum hominem, omnium caeterorum animalium maxime uersicolor est: &aliqui caesii altero oculo nascuntur, quod nulli fere ex caeteris bestiis euenit manifeste.