Latin
229.5 to 229.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 229.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Per ignes ad foetus tendunt: eaedem si riuus minimus intersit, horrent, ita ut pedes omnino caneant ringere: nec nisi assuetos petant sontes, qui sunt in pecuariis: atque ita ut sicco tramite ad potum eant: nec pontes transeant, per raritatem earum translucentibus fluuiis. Mirumque dictu, siimi: &si iminutentur aquae, ut hibant cogendae exorandęue sunt. Minor H asellus maxime agro necessarius est, qui &laborem tolerat, (ut modo diximus) &custodis negligentiam propemodum non recusat. In hoc ferè murinus color uulgaris est. Admissarius uero asinus &qui mularum generi 2 seminando destinatur, speciosior esse debet: ut scilicet implioris sit corporis, ceruice ualida, robustis ac latis costis, pectore musculoso &uasto, ser ininibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri uel maculosi: nam muri nus non optime respondet in mula, ut Columellae indetur: uerum Pall. adius admissarium nigri uel murini maxime coloris aut rubei uult: qui tamen si discolores pilos in palpebris aut auribus geret, colorem sobolis plerunque uariabit. Sunt qui asmorum, ubi iam senuerint, carnibus uescantur: quae A succum procreant deterrimum, concoctu sunt difficillimae, stomachoque 3 noxiae, &gustui quoque insuaues. Lac asininum serosi humoris plus habet quàm caseosi: estque consistentia tenui: &secundum camelinum equinumque liquidissimum ac minime pingue. In uentre minime omnium coagulatur, &quoquo uersus ocyssime in corpus digeritur: ac proinde sic ca uentriculi totiusque corporis intemperie laborantibus utile est. &bibi tur ab imbecillitate uires colligentibus, quos atrophos uocant: &ut nonnullis placet, in febri etiam, quae careat dolore capitis. Pueris ante cibum lactis asinini heminam dari, aut si in exitu cibi rosiones sentirent, antiqui in arcanis habuerunt: si hoc non esset, habuerunt è caprino.