Latin
Cap. CII
Edward Wotton, De differentiis animalium 230
Unproofread scanNot analysed yet
Asinino lacte poto ue nena restinguuntur, peculiariter si hyoscyanum potum sit, aut lepus mariB nus, aut opocarpathum, aut pharicon, aut dorycnium: &si coagulum ali cui nocuerit: nam id quoque uenenum est in prima lactis coagulatione. Sunt inter exempla qui lac asininum bibendo liberati sunt podagra chiragraue. Sed meminisse oportebit recenti utendum, aut non multo postea te pefacto: nullum enim celerius euanescit. gargarizatur quoque faucibus ex ulceratis utilissime. dentes collutos &gingiuas firmat. Cutem in facie eru gari &tenerescere lacte asinino putant. Conferre aliquid &candori in mu lierum cute existimatur. Poppea certe Domitij Neronis coniunx quingentas per omnia secum foetas trahens, balnearum etiam solio totum corpus ille lacte macerabat, extendi quoque cutem credens. Asini iecur assum comitialibus prodest: ieiunis autem edendum est. Ossa asini confracta &decocta contra leporis marini uenenum dantur. Asinorum ungulas combustas, sunt qui comitialem curare morbum dicant, si assidue binis cochleariis bibantur: si oleo misceantur, strumas discutere: &ipsum cinerem aridum inspersum perniones sanare. Quae ex asinis utilia esse diximus, eadem omnia onagris efficaciora: asinorum enim genera duo: unum mansuetum, ut sunt optimi ex Arcadia, &in Italia ex agro Reatino: alterum ferum quos uocant onagros. In Phrygia &Lycaonia, in Asia quoque &Africa sunt greges multi: nam similitudine quadam nomen urbanorum accepere. Est uero ona ger corpore ampliore, pulchriore specie, colore albicante, auribus proce ris, nigra linea ueluti uitta per mediam spinam protensa. animal cursus ue locissimi: quod tamen ferocioribus beluis praedae esse solet. Mares in hoc ge nere singuli foeminarum gregibus imperitant: quos &sua sponte sequuntur ad pascua, ad fontes, denique quocunque duxerint. Timent mares libidinis aemulos: &ideo grauidas custodiunt, &foetum si foemina sit fouent, morsuque natos mares castrant. Contrà grauidae latebras petunt, &parere furto cupiunt, gaudentque copia libidinis. Onagri non transeunt montem, qui Cappadociam à Cilicia diuidit. Onagri in Phrygia &Lycaonia praecipui: pullis eorum, ceu praestantibus sapore, Africa gloriatur, quos lalisiones appellant. Asinorum syluestrium caro (quod ad alimenti bonitatem attinet) bouillae, caprinae &ouillae comparatur, si aetate sint adhuc mediocres, ac bono corporis habitu. In solidipedum genere, unicorne asinus tantum 4 Indicus est. gerit sane medio sui capitis cornu fixum, quo taurorum more generosissime pugnat: &talos quoque unus solipedum habet. Ex huius cor-E nu pocula conficere Indos aiunt: nec ullis morbis eo die affici, quo ex huius generis poculo hauserint, neque ullis uenenis laedi, quaecunque nocendi gratia in potu dantur.