Latin
Cap. CV
Edward Wotton, De differentiis animalium 234-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CV. De crocodilis &scinco. CRocodilus fluuiatilis (duo enim genera eorum) maximum animal eparua origine euadit: ouum enim non majus quàm anseris, &foetus inde exclusus proportione est. Accrescit deinde, &magnitudine exce-E dit duodeuiginti cubita. Sunt qui eum tandiu augeri quandiu uiuat confirment: uiuit autem diu. uitam habet terrae amnique communem. Oculi sunt illi suis, &uisus in aqua hebes, extra acerrimus. Vnum hoc animal superiori mobili maxilla imprimit morsum, (inferiorem enim habet immobilem:) aliàs terribile, pectinatim stipente se dentium serie. Sunt praeterea dentes exerti magnique pro corporis ratione.