Latin
Cap. CV
Edward Wotton, De differentiis animalium 235
Unproofread scanNot analysed yet
Lingua tota inferiori annectitur maxillae, quae uix sentiri potest, parua adeo, ut non linguam, sed locum tantummodo linguae habere putaueris. Crura habet à latere adiuncta, &in summa humo expansa: pedes admodum paruos, atque ad capiendum retinendumque inutiles. unguibus armatur robustis. cutis in tergo corticea contra omnes ictus inuicta, in uentre mollis tenuisque est. Parit I oua, quanta anseres, candida, circiter sexaginta, quae terrae gremio commit tit, &sexaginta diebus incubat. Dies in terra agit, noctes aqua, teporis utrunque ratione: quatuorque menses hyemis, inedia semper transmittit in specu: uti uero alij narrant, sexaginta dies uentrem gerunt crocodili, sexaginta oua totidem diebus pariunt: totidemque dies haec fouent. Sexaginta uertebras in spina habent, quam totidem neruis alligatam esse ferunt. Curatio partus ab eisdem sexaginta diebus peragitur. Annos uiuunt sexaginta: totidem dentes possident, totidem quotannis dies sine ullo cibo in latibulis quiescunt. Alij uero crocodilos dicunt cum in terra partum ediderint, obruere oua, deinde discedere: ita per se nascuntur &educantur. Crocodilum habent Nilus &Indus, quadrupes malum &humani corporis auidissimum. G Terribilis haec contra fugaces belua est, fugax contra insequentes. Crocodilis in litore somno datis atque hiantibus, trochili aues inuolantes repurgant dentes, &intus fauces quoque: quo munere &ipsi aluntur, &croco dilus sentiens secum commode agi, nihil nocet: sed cum egredi auem uult, ceruices mouet ne comprimat. In hac quoque uoluptate nonnunquam cre codilum somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod immissum, crodit aluum. Fluuiatilium crocodilorum duo genera Ganges fluuius generat: horum alteri nihil nocent, alteri inexorabili atque immiscricordi in quidlibet uoragine carniuori sunt: in eorum summo rostro quiddam tanquam cornu eminet. Crocodilus alter priori illi similis est, multum infra magnitudinem (qua chameleonti aequatur) in terra tan H tum, odoratissimisque floribus uiuit: ob id intestina eius diligenter exquiruntur iucundo nidore farta, crocodileam uocant: alij terrestris crocodili fimum crocodileam appellant. Crocodilum terrestrem sola fert Africa, ut 2 author est Pausanias, qui &bicubitalem habet magnitudinem. Herodotus uero apud lonas nasci crocodilos in sepibus murisue, à quorum simili tudine Niloticos illos crocodilos nominari: quos &halitus odoresue multos uariosque edere prodidit. Crocodilea oculorum uitiis utilissima fertur cum porri succo inuncta, &contra suffusiones &caligines. illita quoque ex oleo cyprino molestias in facie enascentes tollit: ex aqua uero morbos omnes quorum natura serpit in facie, nitoremque reddit. Lentigines tollit ac uaA ros, omnesque maculas. &contra comitiales morbos bibitur ex aceto mul so binis obolis. apposita menses ciet.