Latin
Cap. CIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 247-2
Unproofread scanNot analysed yet
Chameleonum stelliones quodammodo naturam habent, rore tantum uiuentes, praeterquam araneis: cum quibus pugnant, eosque deuorant. Cubile habet stellio in locis ostiorum fenestrarumque, aut cameris sepulchrisue. Temporibus statis se condunt stelliones: mensibus enim quatuor frigidissimis latent in cauernis. Senectutem quoque exuunt, ut angues: eamque protinus deuorant, ut Theophrastus author est, praeripientes comitiali morbo remedia. Operaepretium est scire, quomodo praeripiatur, cum exuitur me H brana hyberna, aliàs deuoranti eam: quoniam nullum animal fraudulentius inuidere homini tradunt. Obseruant cubile eius aestatibus: est autem in locis ostiorum fenestrarumque, aut cameris sepulchrisue, ut dictum est. Ibi 2 uere incipiente fissis arundinibus textas opponunt casas, quarum angustiis etiam gaudet; eò facilius exuens circundatum torporem: sed eo derelicto non potest remeare: nihil ei remedio in commitialibus morbis prae fertur epoto. Arbores scandit stellio, uel resupinus ingrediens. Colotis sicuti &lacertis caudas renasci haud falsum. Colotę hostis asinus est: dormit enim colota in eius praesepi: &narem subiens asini, ne comedat impedit. In insulis Thraciae uicinis frequens est. Pestiferos ferunt stelliones in Graecia: A at innocuos in Sicilia: Italiae tamen quibusdam locis morsus eorum exitiales sunt.