Latin
Cap. CIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 248
Unproofread scanNot analysed yet
Duo eorum genera: alterum stellionem transmarinum nomi nant: hunc Graeci coloten uocant, &ascaloboten, &galeoten. In Italia non nascitur: est enim hic plenus lentigine, &stridoris acerbi, &uescitur: quae omnia à nostris stellionibus aliena sunt. Si quem stellio momorderit, lo cus affectus cum dolore assiduo liuescit. Stellionem dissectum scorpionum plagis nonnulli imposuere: &scorpio tritus stellionum ueneno aduersatur: fit enim &è stellionibus malum medicamentum: nam cum immortuus est in uino, faciem eorum qui biberint lentigine obducit: ob hoc in unguento necant eum insidiantes pellicum formae: remedium est oui luteum, &mel ac nitrum: &scorpionibus contrarius maxime inuicem stellio traditur, ut uisu quoque pauorem iis afferat, &torporem frigidi sudoris. Itaque in oleo putrefaciunt eum, &ita uulnera eo perungunt: quidam oleo eo spuman argenti decoquunt ad emplastri genus, atque illinunt. Hydrocoelicis stelliones mire prodesse traduntur, capite, pedibus interaneisque demptis: reliquum corpus inassatum, in cibo id saepius datur. Comitialibus morbis stel lionis transmarini cinis potus in aceto prodest: &tunicula stellionis, quam, ut dictum est, eodem modo ut anguis exuit, pota: quidam &ipsum arundine exenteratum inueteratumque bibendum dedere: alij in cibo in ligneis uerubus inassatum. Mirum de stellionis cinere (si uerum est) in linamente inuolutum, in sinistra manu uenerem stimulare: si transferatur in dextram, inhibere. Fel stellionum tritum in aqua mustelas congregaredicitur. De chamaeleone.