Latin
Cap. CXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 264-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXVII. uenenum remedio caret. Asiliscum Cyrenaica generat prouincia, malum in terris singulare: qui Basiliscus. Duel conspectus solum, ut aiunt, &sibilo auditus, interimit: uel ut referunt alij, qui hominem, uel si aspiciat tantum, dicitur interimere. Et quicD quid morsu eius occiditur, non depascitur fera, non attrectat ales: si uero attigerit, statim interit. Alios quoque serpentes olfactu necat: nec hominis tantum, uel aliorum animantium exitiis datur, sed terrae quoque ipsius, quam polluit &exurit: necat enim frutices arboresque non contactas modo, uerum &afflatas. Extinguit herbas, rumpit saxa: ipsas etiam corrumpit auras: ita ut in aëra nulla alitum impune transuolet infectum spiritu pestilenti. ta ilis uis malo est. Basiliscus parua serpens est trium palmorum longitudine, Basiliscus. colore flauo fuluoue, capite acuminato, &candida in eo macula, ut quoαδος. dam diademate insigni. uiribus reliquos serpentes longe superat. Nec flexu multiplici, ut caeterae corpus impellit: sed cum mouetur, media corporis parte serpit, media celsus &erectus incedit. Vulnus ab eius morsu factum Serpentes Indici. Porphyrus. Draco, δράκων.