Latin
Cap. CXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 265
Unproofread scanNot analysed yet
Draco uerus. Substaua subuiridiiue, χρ λιβάφα. Draco Epidaurius. Anguis Aesculapius. Anguis Aesculapius. Draco. (ut inqut Erasistratus) aureo colore obducitur: statimque à uulnere sequi-E tur mors. Sibilum eius etiam serpentes alij perhorrescunt: &cum acceperint, sugam quaeque quoquò possunt, properant. Huic tali monstro mustelarum uis exitio est. adeo naturae nihil placuit esse sine pari. interficiunt eos in cauernis, in quibus delitescunt: uis tamen ne defuncto quidem deest. Basilisci reliquias amplo sestertio pergameni compararunt: &ut ędem Apollinis manu insignem, nec araneae intexerent, nec alites inuolatent, cadauer eius reticulo aureo suspensum, ibidem locarunt.