Latin
Cap. CXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 266
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguinem magi miris laudibus celebrant coëuntem picis modo, &colore dilutum cinnabari clariorem fieri: quidam id Saturni sanguinem appellarunt. Est in Indica regione serpens paruus, inquit Aristoteles, cuius unius remedio carent incolae. In regionibus ultra Indum fluuium, ut author est Diodorus, serpentum F uis est, qui haud magni sunt, &corporum uarietate distincti. Aliqui aeneis uirgis sunt similes: alij densam &hirsutam cristam gestant. atque omnium ea est morsus uis, ut mortem citissimam inferant. Est &Indicus serpens porphyrus nomine, palmi magnitudine, colore ad purpurę similitudinem ac cedente, capite albissimo. locis Indiae calidissimis reperitur. Dentium expers est: idcirco mordendi potestas illi nulla. At eius uomitio, si quod uel homi nis, uel alterius animalis attigerit membrum tabescat necesse est. 1 Basiliscus, Plinius: Duodecim non amplius digitorum magnitudine. Solinus: Pene ad semipedem longitudinis. 2 Candida, Solinus: Alba quasi mitrula lineatus capit. (An igitur in Plinio legendum potius mitrula pro macula.) Actius: ἀπερογὰς, id est tubercula tria habet: &Galenus ad Pison. De dracone, amphisbaena, &aliis quibusdam serpentibus, quo rum morsus minus affert periculi. Cap. CXVIII. Raco non habet uenena. Porro ueris draconibus ora parua, &ad morDsus non dehiscentia: sed arctae fistulae, per quas &trahunt spiritus, &lin guas exerunt. Proinde neque draconis morsus dolorem ullum uehementem excitat, etiamsi pro uiribus maxime nitatur morsum infligere: sed qualem mus mordendo efficiet: quippe non in dentibus uim, sed in caudis dracones habent: &uerbere potius quam rictu nocent. Speciosa draconis forma est. dentes quoque habet utrinque duplici ordine: frontem &supercilia crassa. sub mento ueluti palearia dependent subflaua subuiridiamue, quae barbę H speciem referunt. Id modo mirum, unde cristatos luba crediderit: draconum I enim cristas qui uiderit, non reperitur. Non admodum dissimile huic uidetur esse genus quoddam draconum, quod sola fert Epidaurus, mansuetum &colore subflauum, quod Aesculapio sacrum erat: author Pausanias. Qui Aesculapio dicatus est, anguis à Plinio uocatur: neque anguis hic uenenatus est, nisi per mensem luna instigatus: sed prodest uiuus comprehensus, &in aqua contusus, si foueatur ita morsus. quin &inesse ei remedia multa creduntur, &ideo Aesculapio dicatur. Atqui anguis Aesculapius Epidauro Romam aduectus est, uulgoque pascitur, &in domibus: ac nisi incediis semina exurerentur, non esset foecunditati eorum resistere. Draconum genus est VI. A est magnitudine quinque aut decem cubitorum: reperiuntur autem &uiginti 2 aut triginta cubitorum longitudine: &ut aiunt, nonnunquam maiores. Generat Aethiopia dracones Indicis pares, uicenum cubitorum.