Latin
FERENTIIS LIBER VII
Edward Wotton, De differentiis animalium 274
Unproofread scanNot analysed yet
at in minoribus obscuriora haec omnia habentur. Auium ossa paulo inter se differre uidentur: aquilis enim densissima sunt ossa, ut dictum est, &durissima: deinde &accipitrum ferocioribus, circo, palumbario &similibus: gallinaceo uero, anatibus atque anseribus laxa simul ac caua leuisque B ossium est substantia. Semen genitale omnium auium album ut caeterorum animalium est. Partes auium tum exteriores tum interiores ad hunc modum se habere constat. De coitu auium, &aliis quae ad earum generationem pertinent.