Latin
Cap. CXXI
Edward Wotton, De differentiis animalium 274-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXXI. Oitus uero differentias in auibus has annotamus, ut alię foemina conOsidente humi, mare superueniente coeant, ut gallinaceum genus: aliae non considente foemina, sed stante, ut grues: &quae ita coeunt rem quàm celerrime peragunt: mas enim supersiliens, cito ut passeres perficit. Cocundi pariendiue tempus non idem omnibus auibus est: sed parte plurima ueC re ac ineunte aestate coeunt &pariunt, excepta halcyone, quę circa brumam parere solita est. Sunt etiam quae saepius generant, ut columbae &gallinae. Auium syluestres semel magna ex parte coeunt atque pariunt: uerum hirundo bis parit &merula. at uero quae aut urbana sunt, aut traduci possunt ad mores mitiores, haec saepius generant, ut columbae, quae tota aestate foetant. gallinae etiam coeunt &pariunt, praeterquam duobus mensibus brumalibus. Auium itaque aliis aliae foecundius pariunt: quod bifariam sit: aut enim quia Numerosius, crebrius, ut columbae, aut quia numerosius, ut gallinę. Omnes quibus ungues uetus interpres, multa ge adunci, minus salaces sunt, &parcius generant, excepto tinnunculo, qui plunerat. rima in adunco genere parit. Sed quę graues sunt atque item ueloces, qua rum scilicet corpus grandiusculum est, ut columba &similes, aut graues non D uolaces, quarum corpus grande, ut gallina, coitu superant perfoecundaeque sunt: quomodo interdum plantae minores sunt fertiliores. Pariunt caeterae in nidis: quae autem grauiores sunt &minus uolant, ut perdices, &coturnices, &reliqua generis eiusdem, non nidis, sed condenso frutice prolem muniunt: facta enim in aprico area (alibi enim nusquam pariunt) atque materia ut ue pribus quibusdam congestis, quoad accipitrum &aquilarum iniuriam deuitare possint, oua edunt &incubant: mox cum excluserint, protinus pullos educunt, propterea quod nequeunt suo uolatu iis cibum administrare. Aqua ticae omnes quae in lacubus aut paludibus uictitant, iuxta paludes &locis herbam habentibus nidos faciunt: quem uero Boeotij meropem uocant, hic unus subiens terrae cauernas facit cunabula. Vpupa una in suo genere non nidificat: sed stipites arborum subiens parit sine ullo collecto stramento in E cauis. Qua pariunt aues omnes, sed quae unicum pariat ouum, excepto cuculo, nulla est. Ouum aeque omnium uolucrum duro putamine constat, si modo non deprauetur: gallinae enim nonnulla pariunt mollia, uitio. Bicolor quoque ouum intus est: luteum interius, album exterius: membrana haec inter se discernuntur.