Latin
Cap. CXXI
Edward Wotton, De differentiis animalium 277
Unproofread scanNot analysed yet
Excludunt celerius incuban tes aestate quàm hyeme: ideo aestate gallinae duodeuigesimo die foetum ex cludunt, hyeme aliquando uigesimoquinto. Discrimen tamen &auium est, quòd aliae magis aliis fungi officio incubandi possunt. Incubat magna auium pars, foeminae mare succedente: aliqui mares incubandi munus tantisper F subeunt, dum foeminae intermisso incubitu cibum quaerunt. anserum &cornicum foeminę tantum incubant. Quae in lacubus paludibusue uictum sibi quaerunt, omnes iuxta paludes ipsas, &locis herbam habentibus nidos faciunt, ut dictum est: quo fit ut occupatae negotio incubandi possint sumere cibum, nec omnino inedia laborent. Sunt quaedam, ut in gene re gallinarum, quae pariant gemina omnia: ex iis quędam duodeuiginti peperit, exclusitque gemina, praeterquam si qua essent, ut fit, irrita: sed qui foetus ge mini excluduntur, ita prodeunt, ut alter sit maior, alter minor: &tandem 4 in monstrum partus degenerat, qui minor nouissime prouenit. Deprauantur quandoque oua, &fiunt quae urina &canicularia uocantur, uitello cor rupto, tempore potius calido, ut aestate. Multiparis hoc accidit frequentius &uncunguibus: quanuis parum foecundis, nihilominus tamen idem euenit: saepe enim uel alterum ex duobus urinum fit, uel tertium semper fere. Aues magna ex parte anniculae nequeunt generare. Quibus partus numerosior est, unum saltem ex pullis saepe nido expellunt. &omnes fere alites quibus ungues adunci, pullos cum primum prouolandi facultas fuerit, nido expellunt, percutientesque cogunt discedere: &caeterę quoque aues maxima sui parte idem hoc faciunt: cumque enutrierint, nihil praeterea adhibent curae, excepta cornice, quę aliquandiu prouidet. Aues ad hunc modum coeunt, gestant &pariunt. Quo pacto perficiatur pullus in ouo, pluribus uerbis atque apertius ostendit Aristot. lib. 6 histor. animal. 2 Non cor, ut Aristoteles, sed iecur primum in animalium generatione formari sentit Galenus: id quod in uiuiparis &in homine maxime explicat aperte: sed in ouiparis minime. 3. Ipsum animal, inquit Plinius, ex albo li H quore oui corporatur: cibus eius ex luteo. Locus hic Aristotelis aliter fortasse reddi potuerat, ut infra explicabitur in gallinaceo genere. 5 ὄνοινα ἡ κανόσουρα, sunt urina, ut Plinius uult, oua incubatione derelicta. De uictu auium &de loci mutatione earum