Latin
Cap. CXXII
Edward Wotton, De differentiis animalium 277-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXXII. IN auium genere, quibus ungues adunci, omnes carniuorę sunt: fruges auItem ipsae etiam si in os indideris, nequeunt deuorare, ut genera aquilarum omnia, milui, accipitres: sunt tamen etiam in genere non adunco, quae carne uescantur, ut hirundines: aliquae uermiculis partim ex toto, partim magna ex parte aluntur, ut fringillarum genera: aliae spinam appetunt, &inter spiA nas uictitant: uermem autem &quoduis animal aspernantur, ut spinus &carduelis. item qui auriuinctis appellatur: atque haec omnia uictitant in spinis, &dormiunt pascunturque eodem in loco.