Latin
Cap. CXXII
Edward Wotton, De differentiis animalium 278
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae uermiculis formicisue in lignis degentibus gaudent, nec alio magis quàm eius generis animalcu lorum uenatu uiuunt: ut pipo tam maior quàm minor. Aliae frugibus ui uunt: ut palumbes, columbus, turtur. Nonnullę etiam aues omniuorae sunt, ut cornix. Omnium fere auium aliae uictum à terra petunt, aliae à fluuio &lacu, aliae à mari: &harum, quae palmipedes sunt omnes in ipsa aqua partem maximam temporis uersantur. Multae etiam fidipedes prope aquas paludes que degunt: earumque nonnullae terra contemptis altilibus uescuntur, quae scilicet carnem non tangunt. Palmipedum grauiores circa lacus &amnes B uersantur, ut olor, anas: omnes uero palmipedes apud mare, aut fluuios, aut lacus. Aues aduncae, tum caetera animalia, tum aues aggrediuntur: sed non sui generis carniuorae sunt modo piscium, qui plerunque sibi cognatos ra piunt: nulla autem auis, quanuis etiam carniuora, sui generis aliam deuorare solet. Genus auium cum omne potu exiguo contentum sit, tum aduncis nullis omnino usus bibendi est, praeterquam paucissimis quibusdam, quę &ipsae raro utuntur, qualis potissimum tinnunculus est: miluus etiam uisus est bibere, quanquam raro: caeterae aues bibunt quidem, sed parum. Auium aliae sorptu bibunt: sed quibus collum est longum, intermittunt ca puntque resupinat. porphyrio unus morsu bibit. Loca uero in quibus degant agrestes uolucres, aptissime ad uictum &prolis salutem moliuntur. Colunt C aliae loca fragosa &saxa: aliae cauernas, ut qui charadrias appellatur: sunt quae montes colant &syluas, ut upupa, brenthus: trochilus fruteta incolit &foramina. Viuunt apud mare, &flumina, &lacus palmipedes omnes, ut di ctum est: sed multae etiam fidipedes circa aquas paludesque degunt. Loca mutare quandoque solent aues nonnullae: imbecilliores nanque hyberno &gelido tempore discedunt in campos, ut tepore potiantur: aestiuo autem repetunt montes, ut aestu careant. Semper quae imbecilliores sunt, prius utrauis ratione discedunt: coturnices enim Augusto, grues uero Septembri mense incipiunt. Sunt profecto omnes pinguiores, quae de locis discedunt frigidis, quam quae de calidis: ut coturnices autumno quàm uere sunt pinguiores. fit autem ut simul de locis frigidis &tempore calido discedatur. Auium complures conduntur, non ut aliqui putant, paucae: nec omnes ad loca tepidiora abeunt: sed quibus loca eiusmodi sunt uicina solitae sedis, iis eò secedere libet: ut miluos &hirundines agere animaduersum est. Quae au tem procul locis eiusmodi morantur, non mutant sedem, sed se ibidem condunt: iam enim uisae sunt multae hirundines in angustiis conuallium nudę atque omnino deplumes: milui etiam de eiusmodi locis euolasse, cum primo apparerent, uisum est. quaedam uero auium genera semper apparent, nec loca mutant aut latent: &in iis praecipue quae in urbibus solent uiuere, ut coruus, cornix. Itaque temporum magna est differentia auibus: perennes, ut columbae: semestres, ut hirudines: trimestres, ut turdi &turtures: &quę cum foetum eduxere abeunt, ut galguli, upupae.