Latin
Cap. CXXV
Edward Wotton, De differentiis animalium 281-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXXV. tinent, discrimina. Vium genus omne carnem habet, quae si cum quadrupedibus confeIras, &minus praestat alimenti, &facilius concoquitur: maxime uero perdicis, attagenis, columbae &gallinae. Turdorum autem caro merularumque &auium minutarum (in quibus sunt qui πυργῆται uocantur) duτυργῆται. rior est: quibus etiam durior, turturis, palumbi &anatis caro est. Phasianorum autem, quod ad alimenti rationem attinet, gallinaceae carni similis est: sed suauitate praestat. pauus durior, fibrosior, concoctumque difficilior est. Perdix tamen &turtur, atque alię id genus (si qua illis inest durities) cum uel uno die mortuae asseruentur suspensae, duritiem illam reiiciunt, fiuntque friabiles omnino: &sanguinem procreant crassitie tenuitateque mediocrem. E Probum gignit succum auium fere omnium caro: earum tamen non parua existit differentia, quòd in montibus locisque siccis degant: aut in flumi nibus, stagnis, paludibus, lacustribusue locis uictitent: pro locorum nanque ratione sicciores fiunt carnes, excrementisque magis uacuae, &ad concoctionem faciliores: aut contra, humidae excrementosaeque, &concoctu difficiliores.