Latin
Cap. CXXV
Edward Wotton, De differentiis animalium 282
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque probum succum faciunt, ut gallinaceum genus, ita &pha siani, perdices, attagenes, columbae, merulae, turdi, turtures, atque auicularum genera. Excrementosa autem &deterrima earum caro quę lacustribus palustribusque locis ac fluminibus immundis &turbidis degunt. Alarum substantia in iis auibus quae paruae sunt &durę fibrosa duraque est: at pinguium iuniorumque auium facile concoquuntur, &optimae sunt: sicuti F annosarum graciliorumque pessimae. Viscera auium eandem habent ad carnes proportionem, qua quadrupedibus diximus. Intestina omnium fere ad cibum sunt inepta: at uentriculi &manduntur &corpus nostrum alunt: sunt autem crassi durique &concoctu difficiles: qui tamen abunde nutriunt, si probe fuerint concocti: nonnulli uero ex iis sapore sunt suaui, ut anserum &altilium gallinarum. Cerebrum ex auibus longe praestantius est quàm ex quadrupedibus, ut quod siccius est, praesertim si montanae aues fuerint, quae palustribus longe melius habent cerebrum. Qua cibos quot modis iuuent notum est. Nullus est alius cibus, inquit Plinius, qui in aegritudine alat neque oneret: simulque uini usum &cibi habeat. Qua optima sunt gallinarum &phasianarum: anserum uero &struthocamelorum de G teriora. Qua quo recentiora eo praestantiora, sicuti quę uetustissima eadem &pessima sunt: quae uero aetate media sunt, proportione recessus ab extremis bonitate aut succi prauitate inter se differunt. &quę oblonga sunt oua 2 gratioris saporis putat Horatius Flaccus. Ad concoctionem, digestionem, nutritionem, bonique succi generationem praestant, quae φομητα, id est tre3 mula uocantur, quae scilicet cocta quidem sunt, sed modice: quae uero ῥοφητα, id est sorbilia dicuntur, in aqua duntaxat excalfacta, liquida adhuc &mini me coacta densataque, minus quidem nutriunt, sed aluum magis mouent, ac gutturis asperitates, gulaeque, nec minus uentriculi intestinorum atque uesicae leniunt: stomachum tamen languidum subuertere solent. Quae autem diutius cocta duriora euadunt, crassiorem ea procreant succum: difficiliusque concoquuntur, &tardius permeant: longe his duriora sunt ac tar H dius permeant, quae in feruenti cinere uehementer assantur. Omnium deterrima sunt, quae in sartagine spissantur: unde &ταγινιστα, id est frixa appellantur, malum nanque procreant succum, crassum atque excrementosum nidorosumque, &qui reliquum quoque cibum in uentriculo corrumpat. Quae ποικτὰ uocantur, hoc modo parari solent: oua ubi oleo, garo ac uino modico fuerint imbuta, in duplici uase supra ignem modice crassescunt. Haec &elixis &assis meliora sunt, si ad mediocrem crassitiem peruenerint: nam &probum generant succum, &facile concoquuntur. Hic consistentiae modus in iis etiam ouis seruandus est, quae superne caldariis infunduntur: ne scilicet nimium A crassescant, sed dum adhuc liquida sunt, uas ab igne summouendum. Quum si edatur in aceto coctum alui fluxiones desiccat: quòd si austeri quippiam ouis addideris (quale rhus est, aut galla, aut balaustium, aut id genus aliud) &super prunas frixeris, efficacius fit medicamentum: &ad dysentericos hoc modo coeliacosque affectus efficacissime datur. Maceratorum in aceto molliri diximus putamen: talibus cum farina in pane subactis, coeliaci recreantur.