Latin
Cap. CXXV
Edward Wotton, De differentiis animalium 283
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam ita resoluta in patinis torreri utilius putant: quo genere non aluos tantum, sed &menses foeminarum sistunt: aut si maior sit impetus, cruda cum farina ex aqua hauriuntur. Et per se lutea ex his decocta rursum in aceto, donec indurescant, iterumque cum trito pipere torrentur ad cohi bendas aluos. Fit &dysentericis remedium singulare ouo effuso in fictili noBuo, eiusdemque oui mensura, ut paria sint omnia, melle, mox aceto, item oleo, confusis crebroque permixtis: quo fuerint excellentiora, hoc praesentius remedium erit. Alij eadem mensura pro oleo &aceto resinam adiiciunt rubentem, uinumque, &alio modo temperant, olei tantum mensura pari, pineique corticis duabus sexagesimis denariorum, una eius quod rhus dicimus, mellis obolis quinque simul decoctis, ita ut cibus alius post quatuor ho ras sumatur: ad puris &sanguinis excreationes ouum crudum cum porri sectiui succo parique mensura mellis Graeci calefactum hauritur. Quo quoque toto crudo utimur admixto rosaceo ad palpebrarum, aurium mammarumque phlegmonas, &quae in partibus neruosis contingunt, ut cubito &digitorum tendinibus, siue in manibus siue pedibus existant. Et ambustioCnibus, si statim imponatur, prodest, siue candidum oui solum molli lana exceptum, siue etiam cum uitello quis imponat: mediocriter nanque refrige rat ouum, &citra erosionem desiccat. Candidum oui aegre concoquitur: te peratura modice frigidum est, &mordacitatis expers atque emplasticum: ophthalmiis, sedisque ac pudendorum ulceribus medicamentum est idoneum: ambustionibus innasci pustulas non sinit, si quamprimum eo perungantur: faciem à solis ustione tuetur: fronti impositum, cum thure fluxiones arcet: inflammationes oculorum lana exceptum, addito rosaceo, melle &uino mitigat. Crudum contra haemorrhoidis serpentis morsum: tepidum uero ad uesicae rosiones renumque ulcerationes datur: ad asperae quoque arteriae scabritiem, sanguinis reiectionem, distillationes, thoracisque fluxiones. MiD scetur quoque medicamentis sanguinis profluuium ex cerebri membranis quas meningas uocant, supprimentibus: &ad ulcera malefica, cum iis quae absque erosione exsiccant: qualia sunt pompholix et metallica quaedam elota. Vitellus quoque natura simili est: misceturque ceratis immordacibus, &cataplasmatis quae phlegmonas mitigent, ouis uidelicet aut elixis aut assis: sed paulo exsiccantior fit assatus: quantumque siccitatis hoc modo habeat, tantum mitigatoriae facultatis amittit. Luteum oui, inquit Dioscorides, oculorum doloribus utile est. assum sedis inflammationibus prodest cum croco &rosaceo: &condylomatis cum meliloto: cum rhoc culinaria aut galla in sartagine frigitur: &in cibo aluum sistit: ad idem quoque per se offertur. Prodest tussientibus, inquit Plinius, per se luteum deuoratu li Ἀπαλά ὅα Mollia. Ἀυχοκυλικά, βαἔρεφθα. Fidipedes. Digitatae Σχισόποδα. Gallinarum genera. Gallina, Ἀλεκτορίς. Gallus galli naceus. Gallinaceus. Capiis.