Latin
Cap. CXXXVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 321-2
Unproofread scanNot analysed yet
O laque carne uescens auis, inquit Plinius, ex iis que aduncos ungues non χλιδῶν, habent: una quoque ex iis quae carne uescuntur, bis anno nidificat: quae (uti de ea cecinit Ouidius) Tecta subit: neque adhuc de pectore caedis Excessere notae, signataque sanguine pluma est. Hirundinum pennae quandoque è nigris fiunt albae. Ventriculus hirundini longior: &neque gulam habet ampliorem, neque ingluuiem. Fel earum C aliis uentri, aliis intestino adhaeret, uel in eodem hirundinum genere. Volucrum soli hirundini flexuosi uolatus, uelox celeritas: quibus ex causis neque rapinae caeterarum alitum obnoxia est. Eadem demum sola auium non nisi in uolatu pascitur: uerum ut pennis praeualere, sic pedibus degenerare ui2 detur. Hirundo nulla arte mansuescit. Discedunt hirundines hybernis mensibus in uicina: &quidem uisae sunt hirundines in locis quibusdam angustis nuda atque omnino deplumes. Discedunt ad arcturi ortum. Conspiciuntur denuo ad VII cal. Mart. itaque semestres apparent. Auersae hirundines coire feruntur, Plinius lib. 8. VIII. calend; contra atque caetera auium genera. Bis anno nidificat hirundo (ut diximus: Mart. &pullos edit imperfectos &caecos: quorum adhuc recentium oculi, si quis stylo eos pupugerit, resanescunt, &cernendi uim postea plane recipiunt. Indociles quidem sunt, sed intelligentiae rationem quandam in effingendo D constituendoque nido ostendunt hirundines: luto construunt, stramento Aliàs, maderoborant. Si quando inopia est luti, madefactum multa aqua pennis pulue factae. rem spargunt. Ipsum uero nidum plumis floccisque consternunt tepefa ciendis ouis: simul ne durus sit infantibus pullis. In enutrienda prole summa aequitate alternant cibum tam mas quam foemina, obseruantes ne qui pullus acceperit, bis accipiat. Notabili munditia egerunt parentes excremen ta pullorum: adultioresque circumagi docent, &foras saturitatem emittere. apibus iniuria hirundo est. Hirundo tam iuxta aquas uolitans ut penna saepe percutiat, imbrem praenuntiat. Dicuntur hirundines excluso pullo la Lapis chelidepillum dare: itaque in uentre hirundinum pullis lapilli candido atque ru nius, Hirundo, Rustica. Arrestis. Syluestris. Riparia. Drepanis, Falcula. Theo dor. Riparia altera Argathilis. Apodes. Cypselli. Intra saxa v