Latin
Cap. CXXXVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 322
Unproofread scanNot analysed yet
τὸ, infra. Plinius, Nidificant in scopulis. benti colore, qui chelidonii uocantur, magicis narrati artibus inueniuntur. E Hirundinum caro recens concerpta auxiliatur contra serpentes. Vua &fau cium dolor anginaue mitigatur hirundinum cinere cum melle illito: sic &3 tonsillis succurritur &affectibus omnibus qui in gutture, aut columella, aut ore contigerint: nonnulli &ad uisus claritatem eo usi sunt. Anginis citis sime succurritur cinere hirundinis ex aqua calida poto. Sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus monstrantur, pulli syluestrium: figura nidorum eos deprehendit, multo tamen efficacissimi ripariarum pulli.