Latin
Cap. CXXXVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 323
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt multi qui cuiuscunque hirundinis pullum edendum censent, ne toto anno metuatur id malum. Strangulatos cum sanguine comburunt in uase, &cine rem cum pane aut potu dant: quidam &mustelae cineres pari modo admi scent: sic &ad strumae remedia. dant &comitialibus quotidie potu. In sale quoque seruatae hirundines ad anginam una drachma bibuntur: cui malo &nidus earum mederi dicitur potus. Hirundinis rostri cinerem cum myr rha tritum, &in uino quod bibitur inspersum securos praestare à temulen tia tradunt. Inuenit haec Horus Assyriorum rex. Alterum genus hirundinum rusticarum &agrestium, quae raro in domibus diuersos figura, sed eadem materia confingunt nidos, totos supinos, faucibus porrectis in an gustum, utero capaci: mirum qua peritia occultandis habiles pullis, &substernendis molles. In Aegypti Heracleotico ostio molem continuatione ni dorum euaganti Nilo inexpugnabilem opponunt, stadij fere unius spatio, quod humano opere perfici non posset. In eadem Aegypto iuxta oppidum Copton insula est sacra Isidi, quam ne laceret amnis idem, muniunt opere incipientibus uernis diebus palea &stramento, rostro firmantes, continuatis per triduum noctibus, tanto labore, ut multas in opere emori constet: eáque militia in illis cum anno redit semper. Tertium est earum genus quae ripas excauant, atque ita in terra foetificant: non faciunt hae nidos. ripariam uocant Latini, drepanis à Gręcis dicitur. rara auicula est, apparet aestate tantum cum imber incessit: tunc enim &apparet &capitur. Ripariarum pulli ad cinerem ambusti omnium hirundinum efficacissimae mortifero faucium morbo, multisque aliis morbis humani corporis medentur. In genere item ripariarum est, cui nidus ex musco arido ita absoluta perficitur pila, ut inueniri non possit aditus. Sunt qui &argathilin in ripariarum genere numerent. Solerti porro ingenio argathilis suum instituit nidum: intexit enim specie pilae lineae aditu arcto. Vt pennis praeualere, sic pedibus, degenerare uidentur hirundo, drepanis, &qui apodes dicuntur: haec enim omnia &moribus, &uolatu, &specie proxima inter se conspiciuntur. Sunt uero apodes, quos aliqui cypsellos appellant, hirundinum adeo similes, ut haud facile discerni ab hirundine possint, nisi quòd tibiis sunt hirsutis. Nidum specie cistellae productae longius longius fictae ex luto, uno aditu dato arctissimo faciunt: idque locis angustis intra saxa &specus, ut &beluas deui tare possint &homines. Apparent apodes omnibus anni temporibus. Plurimum uiolant quae apodes uocantur, quia carent usu pedum. hae sunt quae toto mari cernuntur: nec unquam tam longo naues tamque continuo curAcursu recedunt à terra, ut non circunuolitent eas apodes. Caetera genera residunt &sistunt: his quies nisi in nido nulla: aut pendent, aut iacent, Tormina sanant apodes ex uino decocti.