Latin
CXLIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 336-2
Unproofread scanNot analysed yet
Fit in mari halcyoneum appellatum ex nidis (ut aliqui existimant) halcyonum &ceycum: alij è sordibus spumarum crassescentibus, alij è limo uel quadam maris lanugine. Quatuor eius genera, inquit Plinius, cinereum, spissum, odoris asperi: alterum molle, leuius, odore ferè algae: tertium candidioris uermiculi: quartum pumicosius spogiaeque putri simile, pene purpureum: quod optimum, id &Milesium uocatur: quo candidius autem, hoc minus probabile est. Vt uero Galenus tradidit, unum eorum densum est &graue, foetidum: olet enim pisces putridos, figura spongiae simili: alterum figura oblongiore, rarum &leue, odorem refert marinis fucis similem: tertium uermis figura, colore purpurascente, substantia molli, Milesium id uocant: quartum aeque atque secundum genus rarum leuéque, succidae lanae simile: quintum postremo extima superficie leui, interna uero habet aspera: odore Adore quidem nullo, sed quòd gustu manifestam praeferat acrimoniam. Hoc &omnium halcyoniorum calidissimum est: ut quod uel pilos exurere pos sit.