Latin
CXLIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 337
Unproofread scanNot analysed yet
Halcyonij genus omne discutit &abstergit, acri scilicet &calida ui: ma gis tamen minusue pro cuiusque generis acrimonia caloreque, &quòd aliud alio partes habeat tenuiores. Nam cum prima duo genera ad alphos, lichenas, leprasque &psoras utiliter adhibeantur, &praeterea splendidam reddant cutim, id non praestabit quod ultimo loco dictum est: quippe quod non summam tantum cutim exterit: sed abradit &exulcerat. Milesium omnium est tenuissimum: itaque ustum alopeciis medetur ex uino fuluo &tenui illitum. Vires habet minime omnium efficaces quartum halcionij genus, ut Galeno placet. Vsus, inquit Plinius, tostis &sine oleo mire B lepras, lichenas, lentigenes tollunt cum lupino &sulphuris duobus obolis. io halcyoneo utuntur &ad oculorum cicatrices. Phoenicopterus auis est la- Phaenicoptecustris: circa lacus enim &paludes uictitat, uisu pulchra &colore decora rus. purpureo. Phoenicopteri linguam pręcipui saporis esse Apitius docuit, nepotum omnium altissimus gurges. Auem hanc breui carmine depinxit Martialis: Dat mihi penna rubens nomen: sed lingua gulosis Nostra sapit: quid si garrula lingua foret? Ad haec lacus &fluuios petunt albiculae, schoeniclos, cinchlus, &tringa, Albicula.