Latin
Cap. CXLV
Edward Wotton, De differentiis animalium 341
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXLV. De elorio, crece, ortigometra &glottide. TLorius auis est apud mare uictitans creci similis. caelo tranquillo ad liEtus pascitur. Habet porro crex rostrum longum &acutum serratum que: crura item longa: &digitus pedis posterior, qui loco calcis geritur, minutus est. Crex pugnax est, &ingenio ualens ad uictum, sed caetera infelix. Cùm galgulo pugnat, &merula, &uireone: nocet enim his &eorum pullis. Lacustribus auibus similis ortygometra est, quae ex iis una est quae duces se praebent coturnicibus hinc abeuntibus. Magnitudo illi turturis, crura lon ga, auis timida, tardique incrementi. Glottis etiam ex iis est quae duces se praebent coturnicibus hinc commigrantibus: cui forma quoque similis est auibus lacustribus: haec linguam exerit praelongam, unde illi nomen Hanc in initio blandita peregrinatione auide profectam poenitentia in uo latu, cum labore scilicet subit, reuerti incomitatam piget &sequi: nec unquam plus uno die peragit, in proximo hospitio deserit: uerum inuenitur alia, antecedente anno relicta: simili modo in singulos dies. De ardeolarum generibus, porphyrione &haematopode. Cap. CXLVI. A. Fluuiis &lacubus uictum petit ardeola: cui, ut inquit Ouidius, Et sonus, &macies, &pallor, &omnia captam Quae deceant urbem: nomen quoque mansit in illa Vrbis. Volat ardea protensis in auersum cruribus, quibus loco