Latin
Cap. CXLV
Edward Wotton, De differentiis animalium 341-2
Unproofread scanNot analysed yet
uropigij utitur ad uolatum dirigendum. Ardeolae pipra inimica est: oua e nim &pulli ardeolae uiolantur à pipra. Aquila etiam cum ardeola pugnat: unguibus etenim ualens aquila aggreditur: haec autem repugnando emoritur. Et hostes sunt sorices &ardeolae inuicem foetibus insidiantes. Rursus amici cornix &ardeola contra uulpium genus communibus inimicitiis. Ardea in mediis arenis tristis hyemem praenuntiat: uel, ut Aratus prodit, herodius, cum ad mare magno cum clangore uolitat, imbres praenuntiat: sed cum praeter consuetum morem relicto mari, terram etiam cum clangore petit, uentos. Ardeolarum tria sunt genera, pella, alba, asterias, id est H stellaris. Pellae coitus difficilis est: uociferatur enim mas, &sanguinem ex oculis (ut aiunt) emittit. parit etiam aegre foemina, summoque cum dolore Sagax &in uictu quęritado operosa est &coenaegerula. Agere interdiu solet: colore tamen est prauo &aluo humida. Pręlium cum iis init, à quibus ledi tur: hoc est cum aquila, à qua rapitur: cum uulpe, à qua noctu capitur: cum alauda, à qua oua eius diripiuntur. Reliquarum duarum, candida colore est pulchro, &coit, &nidulatur probe in arboribus. Pascitur in paludibus, lacu, campis &pratis: &hanc inter aues altero oculo carere tradunt. Sed asterias, quae &ὅκνος, id est pigra cognominata est, (ut cognomen sonat) iners otiosaque est. Est &quae λευκόρωδιὸς, id est albardeola uocatur, quae magnitu A dine minor est, rostro lato porrectoque. Ardeolae rostrum in pelle asinina fronti adalligatum, somnum allicere aiunt. Putant &per se rostrum eius1 dem effectus esse uino collutum.