Latin
Cap. CXLV
Edward Wotton, De differentiis animalium 342
Unproofread scanNot analysed yet
Et crura longa habet porphyrio, collum Porphyrio. Γορφύριων. que longum &angustum: &uolat porrectis cruribus, ut ardea, cum urop) gium ad uolatum ineptum habeat. Auis est Lybica porphyrio, ut author est Alexander Myndius: uerum, uti Plinius refert, Baleares insulae porphyrionem mittunt: laudatissimi in Commagene. Gallinacei magnitudine est 2 porphyrio, colore coeruleum imitante. Rostra porphyrioni &praelonga crura rubent, pedibus fissis. Auium quibus longa sunt crura solus porphy rio morsu bibit. Cibum omnem aqua subinde tingit: deinde pede ad rostrum ueluti manu affert. Volatu porphyrio minime in sublime fertur: puluerationis insatiabili gaudio tenetur. in locis ubi columbae se lauare solent lauatur: nec prius tamen se uel in puluerem dat uel in lauacrum, quàm ambulando certa spatia confecerit. In magnificis splendidisque domibus porphyrio ludicra delectatio est: quarum intra claustra solutus errat. Porphy rionem qui cibi gratia in coenis apposuerit hominem scio neminem, in quit Aelianus. Scribit Polemon porphyrionem, si in ędibus nutriatur, mulieres anxie obseruare, sensumque adulterij habere: ac significare id patrifa milias in cuius domo alitur: &id quidem haud alio modo quàm sese iugu 3 lando. Hematopus multo minor est quàm porphyrio, quanquam eadem Hematopus. crurum altitudine: rostrum quoque illi &crura rubent. nascitur in Aegypto. insistit ternis digitis. Praecipue ei pabulum muscae: uita in Italia paucis C diebus. Clitarchus in India scribit uolucrem nomine horionem nasci, ma- Horion, gnitudine herodio aequalem, rubris cruribus, oculis coeruleis, sic musica instructum, ut naturae munere tam suauiter canat, ut ipsas Sirenes lacessere possit. πορφυρὶς, alia auis est apud Athenaeum, &latiporphyra alia. 2 Coeruleum imiΓορφυρὶς, tante, κύνανδρόν: uel, ut habet Aristophanis interpres, κνάνεον, id est coeruleo, uel fusco, uel Latiporphyra, nigro. 3. Haematopus, aliàs himatopus. hymat opus