Latin
Cap. CXLVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 347
Unproofread scanNot analysed yet
Pullos suos uehementer amat: eandemque operam, quam perdix, in eis tuendis ponit: nam ante suos foetus sese prouoluens, aucupi spem sui capiendi praebet: hi uero interea dum uenator illuditur, elabuntur: quibus fuga elapsis, is sese alis eleuans discedit: ac saepe, ut pulli facilius euadant, capiendum se uenatoribus praebet. Parit 2 chenalopex nonnunquam oua hypenemia. Anserum generis sunt chenalo3 peces, &quibus lautiores epulas non nouit Britannia, ceramides, fero ansere minores. Olor grauius habet corpus: Nec se caeloque louique Credit, sed Stagna petit patulosque lacus: ignemque perosus, Quae colat elegit contraria flumina flammis. Collumque à pectore longe Porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes: Penna latus uelat: tenet os sine acumine rostrum. Appendices quasdam habet olor paruas infrà apud intestinum. oloribus ut